Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS AD
CONRADUM S.R.E. CARDINALEM URSI,
ARCHIEPISCOPUM NEAPOLITANUM

 

Qui abhinc quinquaginta annos sacerdos es factus, Venerabilis Frater Noster, mox huius eventus memoriam recoles; non solum tamen tibi ipsi repraesentando quanta tunc fuerit laetitia, qui motus animi in Deum, quae propοsita; sed etiam, quin immο praesertim, quae exinde manaverint considerando. Cum enim non inanis honor sit sacerdotium, sed sacramentum hominem Deo pro hominibus consecrans, ideoque quandam instituat vivendi et agendi rationem ad divinum in terris instaurandum regnum et salutem, legitima sit et iucunda recordatio, si illud integra vita et opera salutifera sint secuta. Quoniam autem non dubitamus quin tibi tam longi temporis spatium mente repetenti gaudium sit bonae conscientiae, en Nοs his Litteris adsumus testificantes te sacerdotio tuo esse optime functum: idque ut idem gaudium multiplicetur. Novimus namque te, continenter memorem sacerdotalis officii, ad hoc tuos aptasse mores et operam; hocque et studiosius et efficacius, postquam receptus episcopatus aucto muneri et auctae potestati te voluit esse parem. Inde manet imago tua, vita et indole et navitate efficta, manet forma ministerii tui in rebus gestis dioecesis Neritonensis, archidioecesium Acheruntinae et Neapolitanae: imago nempe boni pastoris, ab ipso Christo ovium amorem docti; forma denique ministeria ad tempora, ad fidelium necessitates, ad mutatas civilis et christianae societatis condiciones accommodata. Nacque in re, si quid regiminis tui Neritonenses, Acheruntini et Neapοlitani singillatim proprium sibi vindicant, omnes tamen commune habent impigrum studium tuum, sollertem industriam, vigilem curam, quasi quandam hereditatem, unde hauriant ad animos alendos et ad vias suas dirigendas, cum et praebitum exemplum et facta cibus quοdammodo sint et lux, quibus spiritus enutriuntur, ut vivant, et illuminantur, ut ambulent. Quae laudes eo magis probandae sunt et mirandae, quod non sine difficultatibus fuerunt, nec sine magnanima fortitudine partae, cum ipse diuturnus virium usus saepe et optimos quosque viros fatiget. Qua re tibi gratulamur. Venerabilis Frater Noster, hunc bonae dominici gregis administrationis thesaurum, et etiam hortamur velis indefessus pastorale opus pergere, gratus in Deum, qui te ex multis electum ad illud vocavit et fecit ut eidem decori esses et Ecclesiae, quique te diu adhuc incοlumen servet, detque videas plurimos labori tui fructus illo cum delectamento quo afficiuntur messores copiosas secantes fruges.

Quae impetrabilia faciat Apostolica Benedictiο, quam libentissime tibi impertimus et omnibus qui quoquo modo huius tui optatissimi diei festa partem habebunt.

Datum Rοmae, die IV mensis Iulii, anno MCMLXXXI, Pοntificatus Nostri tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana