Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
ERNESTO S.R.E.
CARDINALI CORRIPIO AHUMADA
ARCHIEPISCOPUM MEXICANUM MISSUM EXTRAORDINARIUM
AD CONGRESSUM MARIANUM NATIONIS BOLIVIAE

 

Venerabili Fratri Nostro
Ernesto S.R.E. Cardinali Corripio Ahumada
Archiepiscopo Mexicano

Quadrigentesimi iam anni  memoria appropinquante praeclara ex quo videlicet tempore Beatissima Virgo Maria festo Purificationis suae die sollemniter veluti proprium solium conscendit apud Boliviae oppidum “Copacabana” nominatum, omnis eadem natio — quem ad modum vehementer laetantes didicimus — celebrat initia singularis suae pietatis erga Christi Matrem sanctissimam, repetit historiam mirabilis cuiusdam floris propagationisque illius cultus de loco in locum necnon de humili sacello ad insignem profecto aedem, ubi hodie ipsa nunc “Domina a Copacabana” vigilans tamquam mater vera custodit Bolivianam nationem omnesque eius fidelium ordines.

Non iustissima ergo sine causa agetur ante et post memoratum Purificationis diem Congressus Marialis totius civitatis Bolivianae in urbe Pacis, cum insita iam populo pietas mariana confirmabitur, renovatio cultus secundum temporum nostrorum necessitates praeparabitur, aliud saeculum magnae fidei precibus ac votis signis publicis ac documentis inaugurabitur.

Cum vero inde a principio et Episcopatum Nostrum et Pontificatum ipsum favori commiserimus auxilioque Deiparae Virginis idque prae Nobis etiam titulo feramus, neminem fugere potest quanto studio eventum illum Marianum Bolivianae ecclesiae respiciamus quantoque simul desiderio cupiamus quadamtenus sollemnibus eis interesse ad gloriam Dei Matris communitatisque Bolivianae commodum maximum Te igitur, quippe qui Sanctuario alii Mariano Dominae Nostrae Guadalupensis Americarum Patronae praesis intra archidioecesis Mexicanae fines, volumus pro Nobis adesse in Boliviano Congressu Mariali exeunte Ianuario ineunteque Februario mense ad idque munus et officium hisce te litteris destinamus “Missum Extraordinarium” Nostrum.

Nostra proinde ex mente ac sententia alloqueris non modo Congressus ipsius participes verum omnem etiam clerum et populum dilectissimae eius Nationis Boliviae. Nostros pernotos iam tibi sensus iterum patefacies et illustrabis de praecipuo marialis cultus loco in Catholicae Ecclesiae omnisque Christifidelis vita. Preces denique Nostras iterabis ut quam uberrimi fructus fidei actionisque christianae hoc ex congressu et anniversaria recordatione in totum populum emanent durentque in proximos annos. Cuius rei causa etiam Apostolicam Benedictionem supernorum luminum roborumque auspicem communicabis cum adstantibus universis, quos per te vocis Nostrae interpretem benignissime salutamus ac potenti Virginis Copacabanae praesidio et patrocinio rursus fidenter commendamus.

Ex Aedibus Vaticanis die XXV mensis Ianuarii anno MCMLXXXIV Pontificatus Nostri sexto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1984 -  Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana