Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS

IOSEPHO S.R.E.
CARDINALI SALAZAR LÓPEZ,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE GUADALAIARENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Salazar López
Archiepiscopo Metropolitano Guadalaiarensi

Post adoranda beatae Resurrectionis Christi gaudia, quibus modo Eius asseclae fruiti sunt, alia te manent tui unius propria, quibus mox afflues, in natali videlicet quinquagesimo sacerdotii tui. Eia! Venerabilis Frater Noster. Gaude in sinu, et hauri, ceu limpidissimam aquam, gratiam et iucunditatem quae tibi venient a Domino: non enim est parva tibi gaudendi causa, sed datum tibi olim a Deo sacerdotium, donum donorum, quo nullum maius in rerum supernarum numero. Per illud enim homo, Christi sacerdotis heres ac vel alter Christus, fit mediator Dei et hominum, Sacramentorum gratiae distributor, hortator hominum insomnis ad aeterna capienda, virtutis exemplar egregium, si quidem pie sancteque officia sua tuetur, sic ut tu fecisti.

Iure ergo clerus populusque tuus fidelis, ac quotquot foedus amicitiae tibi devincit, festivam hanc laetitiam quasi propriam participantes, tibi circumfundentur, tibique Deoque gratias agentes quod non solum in te rectorem prudentem et pium invenerint, sed patrem de filiis, quos gratia genuit, sollicitum et providum, omnique ope quaerentem, ut prolem aliquando in superas collocet luminis oras. Nos autem, qui in Praedecessorum Nostrorum similitudinem de Venerabilium Fratrum Episcoporum gloria et honore gaudere consuevimus, saltem per has Litteras praesentes, et laudamus te publice ob egregias virtutes, quibus excellis, et grates agimus de industria tua in bonum animorum et Ecclesiae, et omnia dona optamus impetramusque a Deo, ut gregi, cui superno consilio datus es procurator, prodesse pergas.

Si vero post haec, breviter quidem ad ea quae gessisti respicimus, deprehendemus quidem idcirco te, Venerabilis Frater Noster, tanta esse operatum, quod multus in te ardebat ignis amoris, qui pietatem. industriam, laborem iugiter aleret, ne languesceret. Semper enim habet unde det qui pectus habet plenum caritatis.

Non ergo mirum, si his armis instructus solo imbutis amore, semper honestissime egeris: sive tiro, adhuc in vitae vere; sive sacerdos integer et pius; sive, maxime, Episcopus: Coadiutor antea Sedis Zamorensis in Mexico, postea Ordinarius pleno iure eiusdem Ecclesiae, atque anno MCMLXX, Archiepiscopus in nobilissima Guadalaiarensi metropoli.

His autem variis officiis exercendis virtus tua plane maturuit, sic ut omnia in natura rerum: aucta ergo in te caritas; aucta doctrina; pauperum cura; aptatio ad ea prudenter admittenda quae nova tulisset aetas nec Evangelio repugnarent. Comitas tua praeterea et mitis indoles, sicut multos tibi pepevit amicos, sic clerum tuum ita conglutinavit, ut coeptis tuis et adhaerescerent, et praesto essent quam aequissimo animo, et obsecundarent, magno cum animorum emolumento. Ne omnia, varia coeptorum instituta quae te auctore Ecclesiam tuam stellant, argumento sunt credita tibi divinitus talenta, alia, eademque multa, talenta peperisse. Ceterum, de tua virtute et prudentia tam egregia incessit apud omnes opinio, ut sive Decessor Noster Paulus VI, b. m., te in Patrum Cardinalium Collegium cooptaverit, sive Mexicani Episcopi te Praesidem Conferentiae suae Episcoporum delegerint.

Haec ferme habuimus, quae, incidente hac sollemnitate tua, diceremus, non ex ove, sed e corde fluentia.

Ceterum, Benedictio Nostra apostolica te, Auxiliares tuos, clerum populumque tuum roboret, soletur, augeat iucundissima gratia.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Maii, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1984 -  Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana