Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS AD
ALFONSUM S.R.E. CARDINALEM STICKLER,
BIBLIOTECARIUM ET ARCHIVISTAM

 

Venerabili Fratri Nostro
Alfonso S.R.E. Cardinali Stickler

Qui libentissimi sane Nos presbyteratus tibi, Venerabilis Frater Noster, plenitudinem plus tres abhinc annos per episcopatus nempe sacrum contulerimus ordinem quique et dignitatem interea maximam et maxima simul in Ecclesia addiderimus munia, facile proin concipere animo potes quanta nunc ipsum in te benevolentia quamque simili prorsus amoris fraterni et egregiae aestimationis adfectu hasce tibi litteras committamus, quibus advenientem videlicet iam feliciter vitae tuae tibi gratulemur eventum ac Nostra quoque bene precantia verba et ominantia vota cum aliis domus tuae necessariis consociemus aperte cumque universis Societatis Sancti Francisci Salesii sodalibus necnon singulis operis tui apud Bibliothecam Apostolicam Vaticanam et Tabularium item Vaticanum Secretum sociis coniungamus.

Vicesimus enim et septimus huius Martii mensis dies annum definiet ipsum quinquagesimum, ex quo in Basilica Lateranensi Christi es sempiternus creatus sacerdos eodemque tempore ad frugiferam summe industriam destinatus tum inter fratres Salesianos tum inter Sedis Apostolicae ministeria. Nec quemquam reperiri arbitramur praestantem omnino tuam qui ignoret navitatem sedecim hosce annos in Bibliotheca Vaticana Tabularioque dein sapienter expletam.

Quem igitur toties praesentes Nos et salutavimus et bonis in coeptis confirmavimus adhuc, recipias tu, Venerabilis Frater Noster, velimus perscriptam hanc ex animo de sacerdotii tui initiis gratulationem ac precationem simul benignissimo Domino motam, cui per omnia ipse in omnibus deservis, ut anniversarium exhilaret caelitus tuum diem teque proximis pariter annis faciendorum suasor comitetur factorumque largus remunerator, adspirante Nostra usque Apostolica Benedictione.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Martii, anno MCMLXXXVII, PontiScatus Nostri nono.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1987 -  Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana