Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI TOMÁSĔK ARCHIEPISCOPO PRAGENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Francisco S.R.E. Cardinali Tomášek
Archiepiscopo Pragensi

IUXTA TE IBI HODIE consistimus Nos, Venerabilis Frater Noster. Te quasi vere praesentes amplexamur. Ad altare Domini in cathedrali tuo Sancti Viti templo tecum coniungimur et quam benevolentissime consociamur simul cum reliquis in Episcopatu orbis Fratribus ut venerandum maxime natalem tuum nonagesimum diem festive concelebremus eodemque tempore te ipsum, virum Dei Ecclesiae columen, Evangelii testem vindicem fidei, propalam coram Populo Dei tuoque ipso amatissimo grege conlaudemus.

Etenim quae omnia adhuc sacerdos atque episcopus perfecisti, interdum et constanter pertulisti, ante oculos hodie praesertim versantur tuumque multiplex operis sacri curriculum illustrantia admirationem tibi communem laudemque fervidam merentur. Scripta nempe catechetica tua celebrantur et ministeria passim in paroeciis; episcopatus tuus dolore et exsilio, humilitate et triumpho insignis extollitur; impavida denique iurium Ecclesiae et hominum ipsorum defensio studiose praedicatur a praesentibus illic tecum Nobisque etiam hoc modo participibus.

Utinam haec Nostri tecum coniunctio, haec vitae actuosae tuae et fructuosae commemoratio, haec diuturni tui ministerii aestimatio ac virtutum tuarum tam sacerdotalium quam humanarum praedicatio meritissimam tibi a Divino ipso pastorum bonorum Remuneratore affatim impetret consolationem animi, die anniversarii tui laetationem atque venturi pariter temporis confirmationem.

Quem ad modum igitur totiens hic adstantem te admirati complexique sumus, ita profecto haud minus hodie benigne, quin ex animo magis, te consalutamus gratulantes vehementer singularem hunc vitae tuae eventum ac Benedictionem Nostram Apostolicam propriis veluti manibus imponentes.

Ex Aedibus Vaticanis die XV mensis Iunii, festiva Sancti Viti Martyris in sollemnitate, anno MCMLXXXIX Pontificatus Nostri undecimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana