Index   Back Top Print

[ LA ]

NUNTIUS GRATULATORIUS IOANNIS PAULI PP. II
E.MO P. D. EDUARDO SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE
DIACONO CARDINALI GAGNON

 

Quae Beatissimae Mariae Virginis in caelum Assumptionis sollemnitas singulis quidem annis universae Dei Ecclesiae magnam adferre consuevit mentis laetitiam pietatisque marialis fervorem, tibi mox, Venerabilis Frater Noster, maiorem sane hoc anno animi adferet consolationem, quin immo totius vitae tuae singularem quendam honorem. Illo enim ipso lucido festivoque die iam quinquagesimus complebitur, gratulantibus omnibus, annus ex quo videlicet tempore non solum Christi sacerdotio es in aeternum auctus riteque initiatus, verum etiam multiplicem illum ingressus es ministerii fructuosi cursum qui tibi deinceps permissurus erat pro tua religiose Familia Sancti Sulpitii et Canadia patria, pro ipso beati Petri Successore et Ecclesia universali tot laudabilia absolvere munera, tot salutaria suscipere etiamque nunc agere apostolatus sacri opera.

Sicut igitur totiens antehac praesentes tecum sumus collocuti ac saepius nempe testati quanti aestimemus singula tua erga Apostolicam Sedem proindeque totam ecclesialem communitatem merita, ita optabili hac Nobis facta opportunitate cupimus propalam Nostrum declarare animum gratulantem vehementer de sacerdotii tui fructibus largiter a multis ubique perceptis: ex praeceptoris et rectoris apud seminaria munere, ex moderatione partis Societatis istius, ex gubernatione gregis Sancti Pauli in Alberta, ex operum procuratione apud Pontificium Consilium pro Familia hosce quattuordecim superiores annos.

Participes ergo communis celebrationis Nos esse volumus ac publicae illius gratulationis qua sacerdotii tui, Venerabilis Frater Noster, primordia et monumenta proximo mense Augusto commemorabuntur. Qui tecum eo die coniungemur his cum sensibus fraternis, iam hodie consalutamus in Domino spectatum ita Ecclesiae ministrum, dum vota pariter facimus ut anniversarius tibi dies quam iucundissimus illucescat debitoque inter tuos solacio perfundat opitulante usque ipsam Iesu Christi Matre Maria in caelum Assumpta et auspice Apostolica Nostra Benedictione quam tibi veluti coram largissime benignissimeque impertimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Iulii anno MCMXC Pontificatus Nostri duodecimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana