Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
MILOSLAUM S.R.E. CARDINALI VLK,
 ARCHIEPISCOPUM PRAGENSEM

 

Venerabili Fratri Nostro
Miloslao S.R.E. Cardinali Vlk
Archiepiscopo Pragensi
 

Pastoralis animus Noster amorque simul paternus singularum per orbem communitatum ecclesialium vehementer Nos impellit ut omni praecipuo vitae catholicae eventui omnem apud dilectam Ecclesiam praesentes interesse velimus ac partes proprias cum fratribus episcopis et presbyteris necnon fidelibus universis explere. Ne vero idem exoptato semper contingat tempora et loca et ipsa saepius impediunt vitae adiuncta.

Brevi hinc tempore inter amatissimum gregem Olomucensem in animo, Deo dante, habemus Beatam caelitem Zdislavam de Lemberk pro meritis ac virtutibus ipsarum in fastos referre Sanctarum sollemni ritu apostolicam Nostram peragentes ibidem salutationem et peregrinationem, exeunte hoc videlicet Maio mense. Minime autem quemquam fugit mortales eiusdem Beatae exuvias summa plane custodiri pietate in urbe Jablonné v PodjeÅ¡tìdí intra dioecesis Litomericensis fines, eiusque item festum quotannis diem illic percoli ipsum Maii mensis duodetricesimum.

Novensili igitur huic Sanctae mulieri ne qui omnino a Nobis publicus desit honor suo loco neve quidquam ipsius cultui terrestre circa sepulchrum detrahatur, pro Nobis cupimus ut spectatus Ecclesiae minister et pastor adsit qui Nostram auctoritate sustinens personam quam plurimum ad Sanctae novellae conferat venerationem publicam fidamque dein imitationem. Eum ideo te ipsum, Venerabilis Frater Noster, fore statuimus quem propterea hisce litteris Missum Extraordinarium ad sollemnia destinamus tunc temporis Sanctae honorandae Zdislavae in oppido Jablonné quinto die ante Kalendas Iunias, ipso Dominico die.

Adstabis Nostro sic Nomine prope Sanctae huius corpus, adstantes pariter Nostra veluti voce appellabis eaque singula nuntiabis quae Nos ipsos, si interessemus, velle commemorare noveris de Sancta Zdislava ad nostri temporis homines.

Benedictionem denique Apostolicam Nostram cum singulis eorundem sollemnium participibus communicabis, quos iam nunc salvere iubemus in Christo, atque, coram Deo deprecante Sancta Zdislava, fide operibusque Evangelii eminere.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Maii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri decimo septimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana