Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
HENRICO S.R.E. CARDINALI SCHWERY ,
EPISCOPO EMERITO SEDUNENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Henrico S.R.E. Cardinali Schwery
Episcopo emerito Sedunensi
 

Peculiari animi attentione intueri consuevimus potiores Ecclesiarum particularium eventus eosque sancta laetitia participare, ecclesiales Communitates invisendo vel dignissimos Nostros Legatos mittendo, qui Mystici Corporis membra solarentur eorumque unionem cum Christi Vicario firmarent.

Certiores nuper facti de fausta recordatione, quam Communitas ecclesialis Valentinensis est celebratura, scilicet nongentesimam anniversariam memoriam consecrationis ecclesiae cathedralis Valentinensis, libenter quidem concedendum esse putamus petitioni Venerabilis Fratris Desiderii Leonis Marchand, eiusdem dioecesis Episcopi, qui postulavit ut virum dignissimum ad hanc celebrationem mitteremus, Nostram personam agentem. Merito quidem eiusmodi festo magnum tribuendum est pondus: ipsa enim Christi Ecclesia dicitur “templum sanctum, quod in lapideis sanctuariis repraesentatum a Sanctis Patribus laudatur”. 

Ideo mentem ad te vertimus, Venerabilis Frater Noster, quem peraptum aestimamus ad hanc missionem explendam, teque nominamus Nostrum Missum Extraordinarium ad celebrationem IX expleti saeculi ecclesiae cathedralis Valentinensis, a Decessore Nostro Urbano II anno Domini MXCV sollemniter consecratae.

Nos interea rogamus Dominum ut faustam celebritatem caelestium gratiarum copia ditare velit, eximio sollemnitatis splendore fideliumque magno concursu, prout sane condecet venustam illam vetustamque ecclesiam.

Tu autem, Venerabilis Frater Noster, partes Nostras praestabis, salutationem Nostram ac fausta omina omnibus ibi adstantibus significabis, Nostram in eos dilectionem et benevolentiam explicabis, liturgicis actionibus nomine Nostro praesidebis, Christifideles convenienter adhortaberis ut magnanimiter offerant “spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum”. 

Legationem tuam Nos profecto precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam, propensae Nostrae voluntatis testem, amantissime tibi impertimus, quam cum omnibus faustas celebrationes participantibus communicabis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIX mensis Maii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana