Index   Back Top Print

[ LA ]

NUNTIUM IOANNIS PAULI PP. II
IOANNI MARIAE SRE CARDINALI LUSTIGER
MISSO EXTRAORDINARIO AD TERTIAM NICENSIS
CATHEDRALIS CENTENARIAM MEMORIAM

 

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI MARIAE SRE Cardinali LUSTIGER
ARCHIEPISCOPO PARISIENSI

Cunctis profecto patet atque liquet admodum praestare Nicensem Ecclesiam, quae perantiquis collustratur fidei documentis et in Virginem Mariam pietatis locupletatur testificationibus. Inibi mox tertia recoletur centenaria memoria Cathedralis conditi templi Sanctae Mariae Reparatae: quam rem probanda de causa extolli et salubriter magnificari sat scimus, dum animus ad tempora illa refertur cum Domini haec domus, fidelibus diligenter adlaborantibus, commendabili sollertia aedificabatur.

Si quidem sacra in hac aede lapides lignaque cohaerent, Ecclesiae quoque participes cantate compaginentur oportet spiritalique quadam conciliatione congregentur. Quocirca libentes volentesque Venerabilis Fratris Ioannis Bonfils, Nicensis Episcopi, postulatis subvenire cupimus, qui insignem a Nobis Missum poposcit ut tertiae Cathedralis templi centenariae commemorationi sollemniter die II mensis Maii agendae interesset.

Quo festivius ritus explicetur, spectatum statuimus mittere virum, qui personam Nostram sustineat Nostramque pariter benignam mentem ostendat. Tu autem, Venerabilis Frater Noster, aptus prorsus occurris, cui haec demandetur procuratio, quippe qui eiusdem Nationis inclitus filius noveris probe Nicensem Ecclesiam. Quapropter te Missum Extraordinarium constituimus, ut, exoptata occurrente illa commemoratione, ipsam vocem Nostram significes, unde cuncti novum animum suscipiant ad sacram illam aedem itemque Virginem Mariam observandas recteque excolendas.

Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et sollicitudinem, dum preces pariter fundimus ut quae venustas in parietibus cospicitur eadem spiritaliter in mentibus animisque fiat. Salutationem tandem fervidam omnibus transmittas et Benedictionem Nostram Apostolicam universis simul huius eventus participibus nomine Nostro Nostraque auctoritate largiaris velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia laetabilisque temporis signum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Martii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana