Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
GEORGIO ARTURO S.R.E.
CARDINALI MEDINA ESTEV
ÉZ,
CONGREGATIONIS DE CULTU DIVINO ET
DISCIPLINA SACRAMENTORUM PRAEFECTO

   

Venerabili Fratri Nostro
Georgio Arturo S.R.E.
Cardinali Medina Estévez
Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum Praefecto

Augustissimum Corporis Christi mysterium, ubique terrarum cunctas apud Ecclesias conspicuum usque obtinere locum solet. Ex eucharistico enim sacramento, salienti quasi e fonte, lato patente gremio, spiritalis salubritas beneficiorumque Domini copia affatim manant ac defluunt. Fideles autem ad caeleste convivium accedentes, supernis praesidiis roborati, suam operam in cotidianis officiis sustinendis fortius studiosiusque agere valent.

Probando de consilio novimus Congressum Nationalem Mexici Eucharisticum, Mexicana ipsa in urbe, nominatim celebrata Guadalupensi in Basilica, V-VII diebus mensis Maii, futurum. Magno iam praefulgente Iubilaeo, fideles turmatim venturos arbitramur, Corporis et Sanguinis Christi mysterium ut pientissime, quemadmodum decet, colant et venerentur.

Cupimus et Nos pietatis hae testificationes ut confirmentur et fides roboretur, quo latius pleniusque Salvatoris hodierni homines fruantur salute et ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant fructus. Sacrum namque hoc convivium plurimum affert efficacitatis et ad maiora patranda usque compellit.

Itaque ut celebratio haec clarius peragatur et aspectabilius, congrua iustaque Fratribus Mexicanis petentibus Episcopis, ad te Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, qui aptissimus praestabilisque visus es ad ministerium hoc sustinendum et insigniter explendum. Fraternam ideo in te benevolentiam declarantes, temet MISSUM EXTRAORDINARIUM constituimus et nominamus ad Congressum Mexicanae Nationis Eucharisticum celebrandum.
Verba Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad Eucharistiae vehementiorem cultum itemque omnibus participibus benevolentiam Nostram significabis, opifera intercedente Beata Guadalupensi Virgine Maria. Benedictionem demum Apostolicam Nostro nomine Nostraque auctoritate omnibus participibus largiaris copiose velimus, superna adiumenta nuntiantem et feliciora tempora.

Ex Aedibus Vaticanis die XX mensis Martii, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana