Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
SECRETARIO STATUS,
ELECTO LEGATO PONTIFICIO PRO
DEDICATIONE CATHEDRALIS TEMPLI TIRANENSIS

 

Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO
Secretario Status

Sacra aedes, magnis populorum concursibus celebrata, translaticias apud Ecclesiae consuetudines conspicuum obtinere locum consuevit. Eodem namque confluere solent fideles precaturi sacramque liturgiam una mente explicaturi, ut christiana ipsa communitas, sociata ex opera lapides ferme ponens, ipsius Ecclesiae commissuram demonstret itemque, terrestribus poshabitis rebus, ad caelestem patriam unanimiter protendat.

Nobis profecto de Tiranensis Cathedralis Templi dedicatione nuper adlatum est, quae mensis Ianuarii die XXVI continget. Etenim ibidem felicioribus exstantibus condicionibus, pietas fidesque novum florem experiri videntur. Gentium Apostolus, cui aedes illa dicabitur, Evangelii Christi verba ac monitiones suppeditare valet, qui alacriter perseveranterque quoqueversus Salvatoris salutarem nuntium dispertivit.

Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem convenientes gratias cunctis iis agendi qui adiutrices manus porrexerunt ac universos ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita permovendi.

Quocirca Venerabilis Fratris Rochi K. Mirdita, Archiepiscopi Dyrracensis-Tiranensis, postulatis libenter subvenientes, ut ritus ille elatius evolvatur et luculentius, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, cui Nostrorum consiliorum proximo participi praestantiora committere solemus, et ipse idoneus occurris qui eventui illi intersis personamque Nostram sustineas. Itaque singulari pulsi affectione, te, Venerabilis Frater Noster, cui fraterna intercedit necessitudo cum Albaniae Episcopis fidelibusque illarum christianarum communitatum, quae, saevo communistarum dominatu gravatae, renovationis cursum nunc tenent, Legatum Pontificium renuntiamus et constituimus.

Universis participibus hominibusque inibi omnibus animum Nostrum sollicitum ostendes, qui insignis illius Apostoli fere vocem exaudientes, spiritalibus fructibus repleti, renovato fervore pietatem probandaque opera persequantur. Nostro denique nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit certum caelestis praesidii signum auspiciumque supernarum gratiarum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Decembris, anno MMI, pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana