Index   Back Top Print

[ LA ]

  IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOANNI BAPTISTAE S.R.E.
CARDINALI RE
CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS
PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI BAPTISTAE S.R.E. Cardinali RE
Congregationis pro Episcopis Praefecto

Dignum prorsus memoriae censemus venustum hoc templum quod, in colle exstans atque ex longinquo omnes illud petentes quasi salutans peregrinos, pretiosissimas sancti Francisci Assisiensis reliquias religiose custodit. Post mortem ipsius cito exstructum ac per saecula a plurimis viris arte praeditis ornatum, singularem testatur pietatem erga illum Sanctum, quem in vita ipse Dominus suae passionis insignivit stigmatibus.

Haud ergo mirandum quod Decessor Noster Innocentius IV, qui suam venerationem et benevolentiam in sanctum Franciscum eiusque religiosam familiam saepius ostenderat, celebre hoc templum sollemniter ipse consecrare voluit, coram ingenti praelatorum, religiosorum fideliumque multitudine.

Postea multi alii Romani Pontifices hanc aedem inviserunt ibique Pauperculum illum meritis ditissimum pientissime invocaverunt. Nosmet Ipsi quoque Assisium petivimus et sancti Francisci intercessionem pro Ecclesia et natione Italica, cuius ipse caeles est Patronus, pro mundi pace, hominum et religionum reconciliatione ardenter imploravimus.

Nunc autem perfausta offertur Nobis occasio hoc templum memorandi, cum DCCL elapsi sint anni ab huiusce templi consecratione, quod insuper CCL ante annos Decessor Noster Benedictus XIV honestavit titulo Basilicae Patriarchalis et Cappellae Pontificiae. Benevolenter igitur supplices accepimus litteras Nobis porrectas ut illuc Patrem Purpuratum mitteremus, qui anniversario illo die XXIII proximi mensis Maii vices Nostras gerat atque his celebritatibus praesideat.

Te ergo, Venerabilis Frater Noster, Congregationis pro Episcopis Praefectum, prorsus idoneum censemus, cui honorificam hanc missionem libenter concredamus. Quapropter his Litteris Nostris Missum Extraordinarium te nominamus ad consecrationis memoratae Basilicae Patriarchalis Sancti Francisci in urbe Assisiensi septingentesimam quinquagesimam anniversariam memoriam sollemni ritu celebrandam.

Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis fidelesque ibi praesentes cohortaberis ad S. Francisci apostolicum zelum atque virtutes, praesertim humilitatis et caritatis, oboedientiae et evangelicae paupertatis sedule imitandas. Quibus tandem Nos, adhibitis eiusdem Sancti verbis, universis christianis religiosis, clericis et laicis, exoptamus pacem veram de caelo et sinceram in Domino caritatem (S. Franciscus, 2 Ep. ad fideles, 1).

Benedictionem denique Apostolicam, supernae gratiae auspicem atque propensae Nostrae voluntatis testem, illius aedis assiduo Custodi, cunctis adstantibus Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus, universae praesertim Familiae Franciscanae omnibusque sacrorum rituum participibus nomine Nostro largiaris volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Aprilis, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana