Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
XAVERIO S.R.E. CARDINALI LOZANO BARRAGÁN,
PRAESIDI PONTIFICII CONSILII PRO
VALETUDINIS ADMINISTRIS
SIVE PRO PASTORALI VALETUDINIS CURA
 

 

Venerabili Fratri Nostro
XAVERIO S.R.E. CARDINALI LOZANO BARRAGÁN
Praesidi Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris
sive pro Pastorali Valetudinis Cura

Mariano omnino sub signo susceptum et adhuc completum episcopatum tuum, Venerabilis Frater Noster, plurimi quidem hoc tempore concelebrare festinant propter faustum ipsius argenteum iubilaeum, quod — ut omnes noverunt — in ipsam sollemnitatem Assumptionis B.M.V., Deo largiente, incidet. Etenim viginti quinque abhinc annos in veneranda Basilica Virginis Guadalupensis illo ipso die plenitudinem accepisti sacerdotii.

Cum omnibus ergo qui episcopalis tui operis curriculum tum inter gregem Mexicanum, tum apud communitatem dioecesanam Zacatecensem ac postremo hic in Apostolicae Sedis officiis observaverunt laudaveruntque Nos in primis vehementem Nostram coniungere cupimus gratulationem de honorifica hac vitae tuae meta ac de meritorum numero quae pro Dei populo passim tibi cumulavisti.

Tuam vero maximi aestimamus industriam pro iis hominibus quos Ecclesia peculiari semper amore ac sollicitudine persequitur, nempe infirmis aegrotisque quorum curam apud Pontificium Consilium pro Valetudinis Administris Nostra ex voluntate septem hos superiores annos adeo amanter geris atque efficienter pro Christo.

Sicut toties antehac benevolentiam erga te Nostram sumus testificati, hac data opportunitate eam manifesto renovamus bonis cum ominibus de anniversaria tua memoria ac fervidis similiter precibus ut diu posthac servire Ecclesiae valeas tua ex maximi momenti statione et etiam episcopali administratione pro universis aegrotantibus, maxime in annua eorum die propria apud Marialia totius orbis sanctuaria.

Splendidum tibi tuisque procul anniversarium diem precamur, plurimum tibi ex hac celebritate ominamur spiritalis laetitiae, Divini Magistri remunerationem tibi optamus uberrimam pro universi episcopalis tui operis laudibus fructibusque. Interea his cum gratulantibus Nostris sensibus ac Litteris fraternis Benedictionem quoque Nostram largissime tibi transmittimus, aestimationis Nostrae testem simulque donorum posthac caelestium semper conciliatricem.

Ex Arce Gandulfi, die XXI mensis Iulii, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana