Index   Back Top Print

[ LA ]

  IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOANNI PETRO S.R.E. CARDINALI SCHOTTE,
PRAESIDI OFFICII LABORIS
APOSTOLICAE SEDIS

 

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI PETRO S.R.E. Cardinali SCHOTTE, C.I.C.M.
Praesidi Officii Laboris Apostolicae Sedis

Suavissima inter nomina gloriosae Deiparae indita, illud christiana pietas carissimum sane habet, quo Ipsa Immaculata Conceptio appellatur. Nomen profecto summum indicat consilium, quo Deus et dignum habitaculum sibi praeparavit et redemptionis opus sublimiore modo peractum manifestavit; Immaculata insuper beatae Mariae Virginis Conceptio Ecclesiae exstat pignus ac perfectionis anticipatio in futuro saeculo consummandae. His verbis enim ipsa beata Virgo Maria Bernardillae Soubirous, illius nomen enixe percontanti, in specu Massabiellensi responsum dedit: «Immaculata Conceptio ego sum».

Cuius sub titulo templa innumera erecta ubique terrarum sunt nec non Deiparam complures nationes patronam sibi delegerunt. Ad hanc rationem Foederatae Civitates Americae Septemtrionalis nimirum eminent, quippe quae mense Maio anno MDCCCXLVI non modo Virginem Mariam quavis labe ab origine intactam suam Patronam elegerint, verum etiam sese Immaculatae Conceptioni primae consecraverint! Huius autem consecrationis quasi consummationem necnon perenne monumentum decretum est nationale sacrarium Vashingtonii exstruendum, quod augustum ac magnificum hodie attollitur.

Optatus igitur profecto iucundusque ad Nos pervenit nuntius Ecclesiae Vashingtonensis peculiarem Marianum annum celebrantis, quinquagesimo nempe ac centesimo anniversario a definito intaminato Deiparae conceptu die incurrente. Quandoquidem ergo Venerabilis Frater Noster Theodorus Edgardus S.R.E. Cardinalis McCarrick, illius sedis sacrorum Antistes, certiores Nos fecit de sollemni celebratione die VIII proximi Decembris mensis agenda, qua Marianus annus in praedicto nationali sacrario concludetur, eminentem aliquem praesulem illuc mittere libentes statuimus qui personam Nostram gereret. Tu quidem, Venerabilis Frater Noster, ob fidele ministerium pro Apostolica Sede cotidie exercitum peraptus Nobis videris ad hoc munus frugifere obeundum. Hisce iisdem Litteris te ideo renuntiamus MISSUM EXTRAORDINARIUM et constituimus, qui Nostra auctoritate ac nomine memoratae praesideas celebritati.

Pergratum tuum erit officium omnes adstantes hortari ut Virgini Immaculatae suam consecrationem renovent et agant; ex quo actu in cotidiana vita deducto Christum Salvatorem nostrum redamare efficacius valebunt necnon pacis et gaudii veri effectores satoresque evadent.

Interea uberum auspicem fructuum paternaeque caritatis Nostrae testem, Apostolicam Benedictionem tum tibi, Venerabilis Frater Noster, tum sollerti Archiepiscopo Metropolitae Vashingtonensi, nec non cunctis Praesulibus omnibusque, qui Marialibus sollemnibus intererunt, amantissime in Domino impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Octobris, anno Domini MMIV, Pontificatus Nostri septimo ac vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

   

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

    



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana