Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

LITTERÆ APOSTOLICÆ «MOTU PROPRIO»
DATÆ DE APOSTOLATU MARITIMO
«STELLA MARIS»

 

praecipuus iam diu titulus est quo maritimi homines Illam appellare consueverunt cuius praesidio fidunt: Virginem Mariam. Ipsius Filius Iesus Christus suos in naviculae itineribus discipulos comitabatur (1), quos magnis in laboribus adiuvabat, pro iis procellas quoque pacabat (2). Sic Ecclesia maris homines pariter prosequitur; peculiaribus spiritalibus necessitatibus prospicit eorum qui diversas ob causas versantur operanturque maritimis in locis. Ut ideo postulatis occurramus proprii pastoralis auxilii, quo iidem maritimi homines mercaturae ac pescatui dediti indigent, eorum familiae nec non portuum opifices et reliqui omnes qui iter suscipiunt maritimum, haec quae sequuntur constituimus, dum normas prioribus hisce annis editas accommodamus, sententias item Venerabilis Fratris Praesidis Pontificii Consilii de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura amplexantes.

Titulus I

Apostolatus Maritimi Opera

I. Quantumvis non constituat institutum sui iuris sua iuridiciali persona praeditum, Apostolatus Maritimi Opera tamen ipsa est institutio quae pastoralem procurat actionem hominibus maritimis destinatam atque sustentare conatur opus christifidelium vocatorum ad reddendum his locis testimonium per christianam suam vitam.

Titulus II

Maris populus

II. § 1. Hoc in documento accipiuntur nomine: a) navigantium, ii qui in navibus mercaturae ratione vel piscatus reperiuntur, atque etiam qui quamlibet ob rationem iter maritimum susceperunt. b) maritimorum: 1. qui navigant; 2. qui suum propter munus plerumque in navibus versantur; 3. qui in substructionibus maritimis opus faciunt petrolio gignendo; 4. qui a superioribus operibus iam dimissi in otium recesserunt; 5. qui nauticorum institutorum sunt alumni; 6. qui in portibus operantur. c) maris populi: 1. navigantes atque maritimi; 2. coniuges, minoris aetatis filii omnesque qui in eadem maritimi domo habitant, etiamsi nunc amplius non navigant (ex. gr. emeriti); 3. qui perpetuo Operae Apostolatus Maritimi allaborant.

§ 2. Cappellani atque auctoritates Operae Apostolatus Maritimi operam dabunt ut populus maris instrumenta habeat abunde necessaria unde vitam sanctam ducat, atque agnoscent et missionem provehent quam factitant universi christifideles, laicique maxime, proprio suo ex statu munereque in Ecclesia et mundo maritimo.

III. Singulis inspectis iis adiunctis, in quibus vita populi maritimi agitur, privilegiis quoque consideratis quae Apostolica Sedes hisce fidelibus iam concessit, statuuntur haec quae sequuntur: 1. Satisfacere licet maritimis totum per annum praecepto paschali de sacra communione, si congruam audiverint ante praedicationem aut catechesim eodem de praecepto; 2. Legibus abstinentiae et ieiunii, de quibus in can. 1251 agitur, non obligantur navigantes; suadetur tamen eis tali dispensatione fruentibus ut pro lege abstinentiae congruens expleant pietatis opus atque, quatenus fieri potest, ambae illae regulae observentur feria sexta maioris hebdomadis ad Iesu Christi passionis mortisque recordationem. 3. Possunt indulgentiam plenariam lucrari navigantes, dummodo et peccata confessi sint et Eucharistia sacra refecti, festivo die Sancti titularis ipsius oratorii nec non die secundo mensis Augusti, si religiosa cum pietate institutum in nave oratorium adierint ibidemque orationem Dominicam et fidei symbolum persolverint (Pater Noster et Credo) atque oraverint ad Summi Pontificis mentem. 4. Iisdem sub condicionibus semel lucrari possunt christifideles ipsi plenariam indulgentiam, in defunctorum bonum solummodo applicandam, die secundo mensis Novembris si superius memoratum oratorium religiosa pietate moti inviserint ibique orationem Dominicam devoto animo fideique professionem recitaverint atque oraverint secundum Summi Pontificis proposita. 5. Impetrari possunt illae indulgentiae, de quibus superius fuit sermo in paragraphis 3 et 4, iisdem servatis condicionibus a populo maris in sacellis vel oratoriis ubi Apostolatus Maritimi Opera est sita. In navibus autem ubi oratorium desideratur, has lucrari valent navigantes indulgentias si easdem persolvent preces coram imagine aliqua sacra.

Titulus III

Cappellanus Operae Apostolatus Maritimi

IV. § 1. Cappellanus Operae Apostolatus Maritimi sacerdos est ad normam articuli XII, 2, 2 nominatus, cui eadem ecclesiastica auctoritas quae illum instituit etiam officium contulit de quo can. 564 C.I.C., ut spiritalem curam populi maritimi gerat. Quatenus fieri potest, decet illum perpetuo destinari ad hoc ministerium.

§ 2. Integris moribus et apostolico studio, prudentia consiliorum et experientia mundi maritimi antecellere debet Operae Apostolatus Maritimi cappellanus. Ut varias linguas calleat ille expedit bonaque valetudine fruatur.

§ 3. Ut omnibus partibus idoneus sit cappellanus Operae Apostolatus Maritimi ad suum peculiare ministerium explendum, oportet convenienter instituatur diligenterque formetur priusquam proprium hoc pastorale opus ei commendetur.

§ 4. Agnoscat oportet cappellanus Operae Apostolatus Maritimi inter homines ipsius loci vel etiam in transitu eos qui virtutes prae se ferunt ductorum populi, quos pariter adiuvabit suam ut fidem altius persequantur suumque erga Christum officium, quo aptiorem constituere possint christianam in nave communitatem.

§ 5. Apostolatus Maritimi Operae cappellanus denotet necesse est maritimos illos qui egregia in Sanctissimum Sacramentum pietate prestant eosque etiam educare ut a competenti auctoritate ministri extraordinarii nominentur Eucharistiae ac possint digno modo ministerium hoc exercere suis praesertim in navibus.

§ 6. Adiumentum spiritale praebet cappellanus Operae Apostolatus Maritimi in sedibus «Stella maris» appellatis aliisque in locis ubi maritimi suscipiuntur.

V. § 1. Licet proprii officii virtute Apostolatus Maritimi Operae cappellano omnes illos perficere actus inter maris populum qui ad animarum curam pertinent, re matrimoniali exclusa.

§ 2. Cumulative adiciuntur cappellani Operae Apostolatus Maritimi facultates ad potestates parochi territorii ubi exercentur. Qua de causa ministerium pastorale suum exsequatur cappellanus fraterno animo coniunctus cum loci parocho cum eoque consilia sua communicet.

§ 3. Libros baptizatorum et chrismatis comfirmatorum et mortuorum religiose exaret Apostolatus Maritimi Operae cappellanus. Exeunte autem anno rationem transmittere debebit de rebus actis ad moderatorem nationalem, secundum art. IX § 2, una cum exemplo vero librorum, nisi forte iam actus inscripti sunt in paroeciae portus libris.

VI. Omnibus Apostolatus Maritimi Operae cappellanis proprio ex officio secundum has sequentes facultates licet: a) ritum Eucharisticum feriatis diebus, iusta si subest causa, bis celebrare, Dominicis vero festivisque diebus ter, quotiens vera hoc postulat pastoralis necessitas; b) ex more ritum peragere Eucharisticum extra locum sacrum si ratio congrua adest et omnia de quibus in can. 932 C.I.C. servantur; c) festivo «In Cena Domini» die, quae est memoria ultimae cenae Domini, horis serotinis celebrare alteram Missam in templis atque oratoriis si pastoralia id suadent postulata et, si vera poscit necessitas, etiam matutino tempore pro iis dumtaxat fidelibus qui impediuntur ne vespertino ritui adsistant.

VII. § 1. Cappellanus Operae Apostolatus Maritimi qui ab idonea auctoritate destinatus est ut ministerium suum in itineribus nave factis compleat, oportet spiritalia adiumenta omnibus iis praestet qui iter faciunt a primis eius initiis ad finem usque, sive in mari fit sive in lacu aut in aliquo flumine.

§ 2. Firmo can. 566 C.I.C., facultas ipsi cappellano peculiaris tribuitur, de quo superiore in numero agitur, sacramenti Chrismatis per iter cuilibet christifideli dispensandi, dummodo nullus inveniatur in navi episcopus rite cum Apostolica Sede coniunctus semperque canonice omnes regulae adserventur.

§ 3. Ut vero valide liciteque itineris tempore adsistere possit matrimonio, Apostolatus Maritimi Operae cappellanus delegationem accipere debebit ab Ordinario vel a parocho paroeciae in qua alterutra contrahens pars domicilium aut quasi domicilium habet vel commorationem unum saltem mensem extentam, vel, si de vagis et errantibus agitur, paroeciae ipsius portus ubi navem conscenderunt. Necesse erit cappellanum deleganti illi singulas celebrationis notitias significare quae in matrimoniorum referantur librum.

VIII. § 1. Eadem autem competens auctoritas quae cappellanos designat, poterit diacono, vel laico viro vel etiam religioso, commendare munus agendi partes adiutrices apud Apostolatus Maritimi Operam. Opitulatur ille adiutor cappellano atque ad iuris regulam vices ipsius in ritibus gerit in quibus opus non est ministeriali sacerdotio.

§ 2. Morum integritate ac prudentia nec non fidei cognitione eminere debent Apostolatus Maritimi Operae adiutores. Eos sane congruenter instrui decet diligenterque prius parari quam hoc concredatur iis officium.

Titulus IV

Operae Apostolatus Maritimi Gubernatio

IX. § 1. Singulas apud Episcopales Conferentias cum regionibus maritimis adsit oportet episcopus fautor munere auctus provehendi Operam Apostolatus Maritimi. Curabit eadem Episcoporum Conferentia illum fautorem episcopum nominandum, potissimum ex iis praesulibus quorum diciones portus maritimos habent, officii declarans intervallum, quae omnia ad Pontificium Consilium de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura perferet.

§ 2. Episcopus idem fautor idoneum eliget sacerdotem quem Episcopali Conferentiae exhibebit ut illa proprio decreto inscripto, ad certum temporis spatium eum Apostolatus Maritimi Operae nominabit nationalem moderatorem, cuius munera illa propria erunt de quibus sermo infra est sub numero XI, ipsiusque nomen et officii diuturnitatem Pontificio Consilio de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura aperiet. Adiuvare poterit moderatorem illum nationalem adiutor quoque apostolicus.

X. Episcopi fautoris haec sunt officia, ut: 1) monita moderatori nationali impertiat eiusque attento animo prosequatur opus et opportuna etiam consilia praebeat unde commendata sibi opera convenienter exsequi possit; 2) statutis temporibus et cum res opportuna videbitur rationem expetat de pastorali adiumento maritimis praebito deque moderatoris nationalis impensa navitate; 3) Episcopali Conferentiae eandem, de qua superius ad n. 2, transmittat rationem proprio cum iudicio, ceterosque Antistites ad peculiarem huius propriae pastoralis industriae curationem incitet; 4) commercium cum Pontificio Consilio de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura sustineat omnibus iis in rebus quae Apostolatus Maritimi Operam respiciunt, tum etiam ad moderatorem nationalem communicationes receptas transferat; 5) annuam expositionem Pontificio Consilio de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura de Apostolatus Maritimi Operae statu sua in natione tradat.

XI. Praecipua moderatoris nationalis officia haec sunt: 1) rationes necessitudinis habere cum propriae Nationis episcopis in omnibus illis negotiis quae ad spiritale maritimorum spectant commodum; 2) semel saltem in anno descriptionem transmittere status animarum atque pastoralis ministerii inter Nationis propriae maritimos ad episcopum fautorem: in ea exponere debebit tum opera quae felicem habuerunt exitum tum illa quae fortasse minus prospere successerunt, tum etiam remedia adlata damnis sanandis, ac postremo quodcumque efficax visum erit ad Apostolatus Maritimi Operae dandum incrementum; 3) consentaneam provehere institutionem propriam qua muniantur oportet cappellani; 4) cappellanos Operae Apostolatus Maritimi dirigere, iure loci Ordinarii intacto; 5) efficere ut diligenter sua munia expleant cappellani atque Apostolicae Sedis praecepta observent nec non loci Ordinarii; 6) adsentiente episcopo fautore atque temporis adiunctis permittentibus, instruere conventus exercitationesque spiritales pro omnium nationum cappellanis sive pro ipsis cappellanis aliisque fidelibus qui Apostolatus Maritimi Operae adlaborant; 7) singulari cura incitare explicareque laicorum apostolatum, dum eorum actuosam adiutricem industriam fovet, diversae tamen illorum mentis habita ratione; 8) communia commercia inire atque sustentare cum consociationibus et institutionibus adiutabilibus tam catholicorum quam non catholicorum, pariter cum institutis non publicis (ONG), quae etiam fines Apostolatus Maritimi Operae proprios consequi nituntur; 9) crebro invisere sedes ubi Operae Apostolatus Maritimi incepta peraguntur; 10) ad congruentem curiam episcopalem reddere verum exemplum ex libris baptizatorum et chrismate confirmatorum et mortuorum ab ipso confectum aut a cappellanis; 11) quam primum parochum domicilii hominum, quorum interest, de notitiis docere quae paroecialibus in libris scribendae sunt; 12) necessitudinem cum Opera Apostolatus Maritimi nationum finitimarum suscipere partesque propriae civitatis agere in ordine regionis aut totius continentis; 13) consortium frequentare commune cum moderatore totius regionis, de quo infra in art. XIII, § 1, 6.

XII. § 1. Ius episcopi dioecesani officiumque est studiosa sollicitudine adiumentum subministrare pastorale omnibus iis maritimis qui, licet etiam breve ad tempus, intra ipsius fines iurisdictionis commorantur.

§ 2. Ad dioecesanum episcopum pertinet: 1) aptiores rationes statuere pastoralis curationis maritimorum; 2) consentiente nationali moderatore, cappellanos Operae Apostolatus Maritimi nominare propria in dioecesi iisque necessarium concedere mandatum; 3) facultatem ac permissionem concedere ut quadam in nave sacellum construatur, quae tamen in publicum relata sit indicem in portu intra fines dicionis suae sito.

XIII. § 1. Pontificium Consilium de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura, cuius est eximie gubernare Apostolatus Maritimi Operam, auctoritatem praecipuam habet ut: 1) instructiones, de quibus in can. 34 C.I.C., edat, et cohortationes ac monitiones promulget ad pastorale populi maris ministerium attinentes; 2) debita invigilet cum prudentia ut idem illud ministerium ad normam iuris dignoque ac fructuoso modo compleatur; 3) officia Apostolicae Sedis propria exsequatur in ipsa re consociationum coram aliis consociationibus intra Apostolatus Maritimi Operae circumscriptionem; 4) adiutricem praebeat operam suam illis omnibus qui in apostolico hoc versantur opere, eos confirmans et sustinens atque omnes qui fuerint abusus emendans; 5) intra maritimam provinciam animum foveat oecumenicum, eodemque tempore provideat ut idem oecumenicum studium fideliter congruens cum doctrina Ecclesiae disciplinaque explicetur; 6) ex sententia ipsorum episcoporum fautorum, destinet socium rerum ordinatorem pro regione plures Episcopales Conferentias complectente, eiusque definiat munia.

§ 2. Quo efficacior evadat meliusque disposita pastoralis curatio populi maris, Pontificium Consilium de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura promoveat decet atque enucleet communem operam mutuamque coeptorum ordinationem cum Episcoporum Conferentiis cumque loci cuiusque Ordinario. Inibit idem Apostolicae Sedis Dicasterium constantes necessitudines cum vitae consecratae Institutis tum etiam consociationibus et operibus quae in ordine publico internationali auxiliari poterunt Apostolatus Maritimi Operae. Haec denique universa sempiternum valere iubemus suosque prorsus obtinere effectus, quibuslibet causis alienis haudquaquam obsistentibus.

Datum  Romae,  apud  Sanctum  Petrum, die XXXI mensis Ianuarii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II


(1) Cfr Mt 8, 23-27; Mc 4, 35-41; Lc 8, 22-25.

(2) Cfr Mt 14, 22-33; Mc 6, 47-52; Io 6, 16-21.

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

     



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana