Index   Back Top Print

[ DE  - ES  - IT  - LA  - PT ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD IUDICES ALIOSQUE ECCLESIASTICORUM
TRIBUNALIUM OFFICIALES

Die XIII mensi Decembris, anno Domini MCMLXXIX

 

Dilectissimi filii,

1. Magno cum gaudio vos hodie omnes, Iudices aliosque tribunalium Officiales, simul ac Professores aliosque in hoc VII Renovationis cursu docentes excipimus, quos paterno animo salutamus, qui vestro desiderio “ videndi Petrum ” libenter respondemus, vobiscum aperte collocuturi.

2. Munus Iustitiae in Ecclesia Dei semper magni fecimus, cuius in dies crescit momentum et pondus. Qua de causa, exemplum venerandi Decessoris Nostri Pauli VI, qui pluries hunc Renovationis cursum participantes est affatus, secuti, hoc praeprimis et sui ipsius verbis confirmare volumus. Cum Eo “ simul fatemur valde Nos esse delectatos quod tales viri, canonici iuris studiosi, ut vos estis, ex variis terrarum orbis regionibus advenientes, adeo intenti ac sedula cura huic Cursui interfuerunt. Hinc vobis patet fiducia, quam Nos collocamus in hoc vestro Instituto, apud Nostram Universitatem Gregorianam provido sane consilio condito, quod non sine paterno solacio cernimus ampliore usque efficacia pollere ”.

3. Nobis placet insuper hac occasione approbare atque laudare novum huius Facultatis Iuris canonici studium, quod specialem Iurisprudentiae lauream ad iustitiae praxim melius fovendam nuper instituit. Aequum est hoc conamen laudis verbo sustinere atque paterno Nostro exoptare voto ut ad prosperum perducatur exitum haec specialis Iurisprudentiae schola et palestra.

4. Liceat Nobis denique vestris inculcare animis hoc sanctum principium: munus nempe vestrum iustitiaeque ministerium vere sacerdotale esse et pastorale, quemadmodum et Paulus Papa VI, recolendae memoriae, affirmavit Vos estis “ sacerdotes iustitiae ”, nam in nobili ministerio vestro lux Dei refulget, qui est iustitia absoluta, atque munus vestrum ut iudicum ecclesiasticorum membris Populi Dei inservit et opitulatur, quae in difficultate versantur.

5. Haec autem veram efficaciam non assequuntur, nisi Ius canonicum in Ecclesiae mysterio reconditum aspiciatur, ut ecclesialis vitae elementum colatur, in hominis redempti servitium adhibeatur, ad humanitatis sensum augendum proponatur, atque agnoscatur secundum propriam suam naturam. Est enim Ius Ecclesiae non humanae tantum iustitiae quoddam signum sed etiam communionis altioris vitae in Christo significatio, ita ut omnis canonica iustitia fulgeat caritate, quemadmodum et aequitas canonica ipsa est benignitatis et caritatis fructus.

6. Quae divina caritas, hominis redempti regeneratrix, veram hominis revelat effigiem atque illuminat. Homo enim, a Deo creatus, ad Deum elevatur, ut se ipsum in Deo agnoscat Eiusque imaginem in caritate Trinitatis exprimat. Haec omnia, quae fide viva illustrantur, in vita Ecclesiae, etiam in vestro ministerio, effulgeant oportet. Quid esset ius ecclesiale sine caritate, quaenam esset iustitia sine iurium tutela, quaenam esset iurium tutela nisi vana, quae non verax esset et efficax iurium applicatio? Quid hodie magis optandum, praeter sollemnes iurium fundamentalium declarationes, nisi ipsorum plena agnitio? Quid magis expetendum, nisi eorum vera et sincera applicatio?

7. Quae tutela iurium magni est facienda et quidem hoc praesertim nostro tempore quo Ecclesia videtur esse sola tutrix hominis redempti. “Christus Redemptor... hominem ipsi homini plene manifestat. Et illa est – si ita quidem loqui licet – humana ratio et proprietas mysterii redemptionis”.

8. Quae hominis redempti veritas maxime in matrimonio christiano christianaque familia servanda et protegenda est. Vos praeprimis huius matrimonii sacri estis tutores qui indissolubilis amoris vinculum frangi non permittitis, qui amoris consensum servare intenditis, qui matrimonia valida tuemini, qui matrimonia fecunda honoratis, qui coniuges fideles sustinetis, ne eorum filios dispersos videatis ac derelictos.

9. Hoc vestrum sit iustitiae servitium, quod caritatis divinae est speculum. Nam in matrimonio Deus has recondidit amoris relationes, quibus amor mutuus in ipso amoris fructu suam trinam aspiciat et intellegat rationem. Ad suam enim imaginem creavit Deus hominem, virum et mulierem, quibus dixit “ crescite et multiplicamini ”. Talem amoris unitatem nemo destruat, nam quod coniunxit Deus, homo ne separet, et quos generavit amor mutuus, eos parentibus orbatos nemo derelinquat. Sacramentum hoc magnum est, quod divinae vitae est revelatio, quo homo Dei fit imago.

10. Quae matrimonii dignitas vobis, divinae iustitiae ministris peculiari officio concreditur, ut incontaminata servetur, ut in tanto sacramento Ecclesia semper suae ipsius perspiciat vitae adumbrationem, qua Christus sponsus est Ecclesiae.

Haec omnia, filii carissimi, effusa caritate brevique sermone proferre voluimus ut vobis animum adderemus, maius fieret vestri servitii ecclesialis robur, plenius vestri ministerii decus. Quae omnia Benedictione Nostra Apostolica confirmamus atque Deo omnipotenti fidenter concredimus.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana