Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

SUMMUS PONTIFEX IOANNES PAULUS PP. II
IN CONSISTORIALI AULA
PALATII APOSTOLICI VATICANI
CONSISTORIUM SECRETUM HABUIT,
CUIUS ACTA HIC EX ORDINE REFERENTUR

Die XXX mensis Iunii, anno Domini MCMLXXIX

 

Venerabiles Fratres Nostri,

Vehementi perfundimur gaudio, quod Nobis datur primum, postquam arcano Dei concilio ad Petri Sedem sumus evecti, hoc Consistorium vobiscum celebrare. Quod est magni momenti eventus in vita Ecclesiae, cum agatur de novis creandis Patribus Cardinalibus, qui deinceps pertinebunt ad sacrum Collegium eorum, quos Summi Pontifices habent praecipuos consiliarios et adiutores in Ecclesia universali regenda. Potissimum vero secundum statutas normas iis competit ius et officium Romanum Pontificem erigendi, qui est successor eius, quem Christus constituit “ perpetuum ac visibile unitatis fidei et communionis principium et fundamentum ” (Const. Lumen Gentium, 18).

Quamvis numerus eorum, qui hodie in Collegium istud cooptantur, non sit ita magnus – quemadmodum nostis, certi fines, ad ipsum numerum Cardinalium quod attinet, sunt positi – tamen etiam hi Venerabiles Fratres Nostri, qui in Senatum Romani Pontificis, si ita fas est loqui, iam iam ascribentur, universalitatem Ecclesiae quodammodo repraesentant.

I.

Quod hodie, mense Iunio exeunte, hunc lectissimum coetum congregamus, non sine causa est et significatione: notum est enim Decessorem Nostrum recolendae memoriae, Paulum VI, pluries eodem fere tempore Patres Cardinales coram admisisse et sermonem, sententiis gravem, ad eos habuisse, interdum etiam ob novorum sodalium in sacrum Collegium cooptationem. Quod quidem fieri solebat oblata occasione anniversarii diei electionis eius, qui fuit vicesimus primus mensis Iunii, vel sollemnis initii Pontificatus, qui fuit tricesimus, vel ob nominalem diem ipsius, qui fuit vicesimus quartus. Tunc potissimum de quaestionibus, quae Ecclesiam “ ad intra ” spectarent, agere compendiose consueverat. Re quidem vera idem Decessor Noster, morem secutus recentiorum Pontificum Romanorum, etiam in pervigilio Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi Cardinalium coetui verba faciebat, ut de argumentis et causis tractaret, quae Ecclesiam tangerent et mundum, sed plerumque aliis rationibus ductus quam in congressionibus mense Iunio habitis, et saepe ampliore modo ea complectens. Huic igitur quasi traditioni inhaerentes, cum Pontificatu illius Decessoris Nostri conectimur, quocum et aliis vinculis plurimis sociamur, quemadmodum in Encyclicis Litteris, a verbis “Redemptor Hominis” incipientibus, fusius exposuimus. Itaque idem Pauli VI Pontificatus coram oculis mentium nostrarum clariore quadam luce hodie effulget, unde apostolico ministerio Ioannis Pauli I, ut beati Petri Successoris, velut brevissimo intervallo disiungimur.

II.

Hoc tempus, quod Concilium Vaticanum II est subsecutum, ideo est insigne – quemadmodum neminem fugit – quod tota Ecclesia debet coniti ut eiusdem universalis Synodi deliberationes ad effectum deducantur. Hae autem nihil aliud spectant quam eiusdem Ecclesiae renovationem: videlicet oportet – ut verbis utamur laudati Decessoris Nostri – illa “ se ad eam congruentiam referat cum divino archetypo suo, quam sequi ex praecipuo officio suo tenetur ” (PAULI VI Allocutio, AAS 55 (1963), p. 850).

Haec vero renovatio, secundum mentem eiusdem Concilii efficienda, ad plures pertinet ambitus hominum rerumque; quorum primarius respicit nisum, numquam dimittendum, quo Ecclesia contendat, ut ex conscientia suae missionis salvificae altius percepta vivat; quod simul est ministerium perpetuum, quo gravissimae causae hominis, nationum, totius humanae familiae inserviat. Haec vero conscientia secum ferat oportet certitudinem de munere salvifico, quae ex fide firma et ex humilitate sincera emanat, per quam capaces reddimur ad eiusmodi opus renovationis magnanimiter exsequendum. Quod quidem opus continenter metiendum est – ut ita dicamus – “ mensura universali ” Populi Dei, qui, dum missionem salvificam ipsius Christi participat, simul hanc modo multiplici complet secundum “ donum ”, quod unusquisque accepit eo concilio, ut se ipsum et alios ad salvationis effectum perducat.

Difficile sane est solis humanis aestimandi rationibus recte metiri processum huius renovationis, tam late acceptae. Interdum etiam accidere potest, ut errore capiamur facta illa iudicantes, quae contingunt, nam Providentia divina viis sibi propriis utitur, per quas homines, eorum consortionem, nationes, Ecclesiam deducat. Unde consequitur, necessaria quadam ratione, ut omnis consideratio qua Ecclesiae statum ponderemus, sit insufficiens; hac vero ponderatione nobis maxime opus esse sentimus, praesertim certis temporibus, ut hodie. Oportet ergo, cum de factis aliquibus loquimur eaque aestimamus, semper ac potissimum ad Dei concilia, amoris piena, et ad eius sancta iudicia de hominis agendi modo nos referamus.

III.

Unum e praecipuis instrumentis huiuscemodi renovationis peragendae et unitatis, quae Ecclesiae, sive universalis sive localis, nempe Populi Dei, est propria, sine dubio dicenda est collegialis forma Episcoporum. Ad hoc quod attinet, merito extollendus est coetus Episcoporum Americae Latinae, quam vocant, in urbe Puebla celebratus, cuius fructus, pertinentes ad acuendam conscientiam missionis Ecclesiae huiusque muneris evangelizationis, in America Latina exercendi, secundum normas Concilii et Adhortationis Apostolicae Evangelii Nuntiandi, iam aliquatenus percipiuntur atque bonam spem ingerunt de futura aetate. Profecto argumenta, quae ibi sunt pertractata, tempus, quo vitam degimus, et futurum quam maxime respiciebant.

Ad quem coetum fortasse Nobis datum est aliquid conferre, quippe qui ei praeessemus initio. Re quidem vera iuvat iterare verba, quae Paulus VI, Decessor Noster, protulit, cum tertiae Sessioni Concilii Vaticani finem imponeret, hanc collegialem formam his praedicans verbis: “ Per hanc igitur arctam et in ipsa rei natura positam coniunctionem, Episcopatus efficitur quoddam unum inter se cohaerens corpus, habens in Episcopo, Beati Petri Successore, non diversam neque externam potestatem, sed contra suum caput et veluti centrum ” (AAS 56 (1964), p. 1011).

Hoc etiam addendum est: praeteritis hisce mensibus vita Ecclesiae aliis ex hoc genere eventibus est quidem locupletata, veluti “ symposio ” illo Consilii Conferentiarum Episcopalium Europae, Romae celebrato, quod “ de iuvenibus et fide ” tractavit; quibus eventibus conscientiae indolis collegialis et officium circa ministerium pastorale Episcoporum et Conferentiarum eorundem Pastorum significanter sunt manifestata. Nullus tamen, ratione habita momenti, cum coetu illo in urbe Puebla habito potest comparari. Laetanter etiam animadvertimus Consilium Episcopale Latinum-Americanum, quod compendiariis litteris CELAM nuncupatur, ad eandem congressionem apparandam egregie esse operatum, multosque Praesules studiose eidem interfuisse.

IV.

Idem praeterea coetus in urbe Puebla actus opportunitatem Nobis praebuit ut primum iter, ex quo ad Pontificatum sumus provecti, institueremus in Mexicanam Dicionem, Dominicanam Rempublicam antea attingendo. Quo quidem itinere Ecclesiam, in regione illa constitutam, per hebdomadae fere spatium invisere potuimus. Gratissimo animo adhuc de iis omnibus cogitamus, qui in illa veluti visitatione Nobis sunt obviam facti. Gratias vero maximas imprimis Deo agimus eiusque Matri, quae, potissimum ob sanctuarium Guadalupense, sibi dicatum, Mater ac Domina evasit clementissima non solum Mexici sed totius etiam Americae, praesertim Americae Latinae. Nominatim in mente Nostra haeret memoria Praesidis Reipublicae Dominicanae et Praesidis Mexicanae Dicionis, necnon utriusque Nationis Episcoporum, sacerdotum, religiosorum sodalium ex Institutis virorum et mulierum.

Visitatio vero illa Ecclesiae Mexicanae occasionem Nobis dedit populum catholicum eiusdem Civitatis modo paene continuo contingendi; qui, spiritu fidei ductus, quocumque vehebamur, ubicumque consistebamus, incitatis animis Nos saepiebat. Gratissima igitur mente ad divinam Providentiam convertimur, quod Nobis concessit, ut in Pontificatus Nostri initio per hanc visitationem testari possemus amorem et reverentiam, quibus Apostolica Sedes in populum illum fertur, tot difficultates expertum propter fidelitatem erga Christum eiusque Ecclesiam. In eodem itinere Mexicano etiam in loco commorati sumus atque Sanctissimam Eucharistiam celebravimus, unde evangelizatio Americae exordium sumpsit; atque in reditu Nobis copia fuit communitatem christianam Insularum Bahamensium conveniendi.

V.

Similibus grati animi sensibus replemur propter recens iter in Poloniam, quo Nobis datum est patriam Nostram a die secundo ad diem nonum mensis Iunii revisere; terram dicimus, unde Dominus inscrutabili consilio suo Nos ad Romanam beati Petri Cathedram vocavit. Causa praecipua, cur eidem itineri Nos committeremus, fuit iubilaeum Sancti Stanislai: nonum scilicet saeculum exactum, ex quo Episcopus ille, Sedi Cracoviensi praepositus (quam usque ad proxime praeteritum tempus Nosmet ipsi, quasi hereditate traditam, tenuimus), manibus regis interfectus, martyrium subiit.

Ab Episcopis Poloniae, praeeunte Stephano Cardinali Wyszyski, invitati, illud iubilaeum una cum Nostrae Nationis civibus celebravimus quasi cursum rerum gestarum patriae sequentes; qui quidem ab urbe Gnesna Cracoviam ducit per Montem Clarum seu “ Jasna Gora ”. Primo quidem Varsaviae constitimus, quae nunc est Poloniae caput, atque, cum Cracoviae, moraremur, Sanctissimae Eucharistiae Sacrificium immolavimus in loco Oswiecim (Auschwitz), qui factus est veluti Golgotha aetatis nostrae; ubi in fame conficiendorum cella loricata – “ bunker famis ” vulgo dicitur – beatus Maximilianus Kolbe morte interemptus est, qui vitam suam obtulerat pro socio.

Historia ergo veluti duce hoc iter facientes, iterum gratias plurimas Deo Uni ac Trino persolvimus pro dono sancti Baptismatis, quod cives Nostri ante mille annos acceperunt. Praeterea opportunitas est Nobis data finitimas gentes Slavicas salutandi, quae eodem tempore Ecclesiae adhaeserunt. Demum munera Spiritus Sancti expostulavimus, ut perseverantia in fide et spe impetraretur.

Vigente adhuc apud Nos memoria servitii pontificii in patria Nostra, denuo significationem invitationis in lumine ponere volumus, quam Nobis publicae Auctoritates adhibuerunt; quae hoc modo non solum patefecerunt se intellegere Nos e sua Natione oriundos – quibus contigit munus amplissimum Ecclesiae Catholicae obire – sed etiam dignitatem ac robur ostenderunt, quod attinet ad indolem internationalem Nostrae huius visitationis. Quam ob rem gratissimi omnino sumus in Auctoritates sive Reipublicae sive Ecclesiae, quod eam faciliorem reddiderunt, praesertim vero in immensam multitudinem eorum, qui, eodem genere orti ac Nos, in spiritu unitatis religiosae Nobis occurrerunt.

VI.

Paulus VI, quem oblivisci non possumus, pluribus itineribus suis hanc rationem instituit ministerii pontificii gerendi. Utinam eadem itinera futuro tempore conferant ad unitatem PopuIi Dei variis in locis orbis terrarum, variis in regionibus et nationibus manifestandam!

Simul hisce cum eventibus, quorum magno cum gaudio meminimus, processit ac procedit opus constans et ordine exequendum Ecclesiae, circa illa officia ut ad potiora se quasi colligentis, quae Collegium Episcoporum sub ductu Successoris beati Petri implere sibi proponit.

Peculiare quoddam instrumentum collegialis hulus cooperationis, quatenus ad universalem pertinet Ecclesiam, facta est Synodus Epíscoporum. Sat brevi tempore Adhortatio Apostolica edetur, in quam fructus laborum Sessionis Ordinariae Synodi Episcoporum, anno millesimo nongentesimo septuagesimo septimo celebratae, quae de catechesi agebat, congerentur. Pariter iam subsequens Sessio apparatur, quae proximo anno millesimo nongentesimo octogesimo fiet; cuius erit hoc argumentum, rite approbatum, expendere: “ De muneribus familiae christianae in mundo huius temporis ”. Secretaria Generalis Synodi Episcoporum, postquam in superiore Sessione electum eius Consilium, in unum congregatum, rem perpendit, iam “ Lineamenta ” in omnes partes circummisit, ut ampla de hac re consultatio Conferentiarum Episcopalium haberetur.

VII.

Quod ad Athenaea catholica ordinis academici attinet, singulare quiddam evenit, id est promulgatio Constitutionis Apostolicae, quae a verbis incipit Sapientia Christiana, et tempore ibi praescripto pro vigente Constitutione “Deus Scientiarum Dominus” substituetur. Ex hoc tempore vim suam amittent “Normae quaedam” illae, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo editae, et obligantes per totum spatium, quod novae Constitutioni secundum voluntatem et mentem Concilii Vaticani II praeparandae necessarium foret.

In qua Constitutione apparanda plures anni sunt insumpti; missis enim aliis rebus, Conferentiae Episcopales atque omnia Athenaea catholica ordinis academici sunt consulta.

Fore igitur speramus, ut sacrae disciplinae nova quadam impulsione provehantur atque Fidem valeant solidare, mores ad rectas rationes conformare, errores dispellere, obsequio servato erga Ecclesiae Magisterium.

VIII. Denique non praetermittendus est, sed breviter saltem memorandus oecumenismus, qui fuit unum e praecipuis eiusdem universalis Synodi propositis (Cfr. Decr. Unitatis redintegratio, 1).Universe dicendum est per hos menses plures congressiones habitas esse cum iis, qui religiones christianas, plena communione nobiscum nondum coniunctas, repraesentabant; de quo dum ex animo gaudemus, cunctos – etenim “ad totam Ecclesiam sollicitudo unionis instaurandae spectat”(Ibid., 5) – instanter hortamur, ut in nobili nisu ad hanc unitatem, a Christo volitam, redintegrandam alacrius in dies perseverent.

Liceat etiam addere necessitudines pluries iunctas esse cum non christianis, ideoque nos studuisse Concilio Vaticano II obtemperare, quod mandavit, ut hoc modo “ ad aedificandum mundum in vera pace cooperaremur ” (Cfr. Const. Gaudium et spes, 92).

Haec habuimus, quae ad vos, Venerabiles Fratres Nostri, corde impellente diceremus. Sancti Apostoli Petrus et Paulus, quorum sollemnitatem egimus heri, quique profuso sanguine suo amorem in Christum sunt testati, hanc Romanam Ecclesiam et hanc Apostolicam Sedem, quibuscum vos singulari vinculo estis coniuncti, tueantur; praesertim vero praesidium expetimus almae Dei Genetricis, cui vos et universos fratres et filios Nostros fidenter committimus. Ad roborandos autem vos in excelso gradu, quem in sancta Ecclesia tenetis, Apostolicam Benedictionem amantissime impertimus.

Nunc vero recensere iuvat lectissimos Praesules, quos dignos existimavimus, qui amplissimo Collegio vestro in hoc Sacro Consistorio aggregarentur:

– Augustinum Casaroli, Archiepiscopum titulo Carthaginensem;

– Iosephum Caprio, Archiepiscopum titulo Apolloniensem;

– Marcum Cè, Venetiarum Patriarcham;

– Eganum Righi-Lambertini, Archiepiscopum titulo Docleensem;

– Iosephum Mariam Trinh van-Can, Archiepiscopum
Hanoiensem;

– Ernestum Civardi, Archiepiscopum titulo Serdicensem;

– Ernestum Corripio Ahumada, Archiepiscopum Mexicanum;

– Iosephum Asajiro Satowaki, Archiepiscopum Nagasakiensem;

– Rogerum Etchegaray, Archiepiscopum Massiliensem;

– Anastasium Albertum Ballestrero, Archiepiscopum Taurinensem;

– Thomam Ó Fiaich, Archiepiscopum Armachanum;

– Geraldum Emmett Carter, Archiepiscopum Torontinum;

– Franciscum Macharski, Archiepiscopum Cracoviensem;

– Ladislaum Rubin, Episcopum titulo Sertensem.

Itaque auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra creamus et sollemniter renuntiamus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, Praesules, quorum nomina modo protulimus.

Praeter hos, qui nominati sunt, adlegere in Collegium vestrum decrevimus alium, quem tamen in pectore reservamus et quandocumque arbitrio Nostro renuntiabimus.

Ex iisdem ad ordinem Diaconorum pertineant:

– Iosephus Caprio,

– Eganus Righi-Lambertini,

– Ernestus Civardi,

– Ladislaus Rubin.

Ceteros vero pertinere volumus ad Ordinem Presbyterorum.

Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana