Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA  - PT ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD PARTICIPES “CERTAMINIS VATICANI”

Die I mensis Decembris, anno Domini MCMLXXX

 

Venerabilis Frater Noster ac dilecti filii,

Salvere vos omnes iubemus, Latinitatis non solum cultores sed etiam propugnatores, in his Vaticanis Aedibus, quarum ipsi parietes inscriptionibus ornati Latinis, adeuntes sermone Romano quasi alloqui videntur. Apud hanc ergo Sedem Apostolicam, in qua haec lingua a prisca aetate usque ad praesens viget, vos “non estis extranei et advenae”, sed veluti iure civitatis fruimini.

Gratias agimus Venerabili Fratri Nostro Pericli Cardinali Felici, augusti huius sermonis doctissimo, quod verbis humanissimis Nos est affatus. Deinde victoribus huius Certaminis Vaticani gratulamur, qui, ex ordine sive clericorum sive laicorum, ostendunt “antiquam matrem”, id est linguam Latinam, adhuc exquiri. Non sine gaudio ac cepimus primum praemium inter eos, qui prosa oratione certavissent, attributum esse auctori commentationis, cui titulus est “Owicim sive de utraque corona”, quaque Beati Maximiliani Kolbe, Poloniae filii, geminum sertum, et sanctitatis vitae et martyrii, egregie describitur. Ceterum, quoniam de patria Nostra fit mentio, liceat memorare eam etiam ad linguae litterarumque Latinarum splendorem non modicum contulisse: satis est de praeclaris poetis Ioanne Kochanowski et Casimiro Matthia Sarbieski cogitare.

Conventus autem vester de verbis novis Latinis opportune actus esse videtur, ut modo quodam recte composito et apto vocabula Latina noventur et haec in ipso vitae usu iis, qui Latine scribunt et loquuntur, revera deserviant atque caveatur, ne sermo hic Romanus propter inopiam vocum novarum, quae notiones et inventa aetatis nostrae dilucide interpretentur, quasi instrumentum non idoneum seponatur.

Quamvis tempora, quibus degimus, minus faveant studiis vestris, nihilosetius animosi insistite opus vestrum laudabile! Deum ut incepta vestra ad communem utilitatem prospere cedant vosque benevolentiae Nostrae certum habeatis documentum, Benedictionem Apostolicam vobis singulis universis libentissime impertimus.

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana