Index   Back Top Print

[ IT  - LA  - PT ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD QUOSDAM LITUANIAE EPISCOPOS
OCCASIONE VISITATIONIS «AD LIMINA»
CORAM ADMISSOS

Die XXII mensis Aprilis, anno Domini MCMLXXXIII

 

Venerabiles Fratres in Episcopatu,

Singulari cum animi gaudio iubeo vos salvere, qui e Lituania venistis ut “limina Apostolorum” viseretis, quodammodo sancti Pauli exemplum secuti, qui, ad evangelizationem gentium vocatus, ascendit “Hierosolymam videre Cepham” (Gal. 1, 18). Huius autem, ut nostis, munus fuit, et esse pergit eius successorum, “confirmare fratres suos” (Cfr. Luc. 22, 32). 

Adventus vester, qui in Annum Iubilaeum Redemptionis feliciter incidit, coniunctionem testatur, qua cum hac Sede Apostolica sociamini, atque gratam mihi praebet opportunitatem edicendi quantopere particeps sim sollicitudinum vestrarum simulque gaudii et spei vestrae, necnon vobiscum veluti colloquendi de rebus ad vitam christianam in patria vestra pertinentibus.

Novi profecto vos portare “pondus diei et aestum” (Matth. 20, 12) in cotidiano officio pastorali obeundo, neque me latent difficultates, quibus laboratis. Praesertim enim ex quo universam Ecclesiam gubernandam ex divino consilio suscepi, ad vitam Ecclesiae in Lituania peculiari cum studio et paterna cum cura attendi. Placet extollere istius nationis, mihi carissimae, solidam fidem, cursu saeculorum tamquam aurum in fornace probatam, et indeficientem fidelitatem erga Apostolicam Sedem, quae maxime difficillimis historiae vestrae temporibus egregie effulsit, cum scilicet episcopi, sacerdotes, religiosi, religiosae, laici Christo et Ecclesiae testimonium perhiberent, etiam martyrio firmatum.

Magnae laetitiae causa est mihi zelus vester in promovenda vita christiana variis modis ut apte efficaciterque animi componantur ad celebrandam quingentesimam memoriam obitus sancti Casimiri, principis et patroni Lituaniae catholicae, quae proximo anno occurret. Etenim ad hanc praeparationem peragendam triennium statuistis: primo annum eucharisticum, deinde annum integritati vitae dicatum, demum annum bonitati colendae destinatum. Re quidem vera cultus Sanctissimae Eucharistiae, integritas vitae — praesertim inter iuvenes — bonitas seu amor in fratres — quibus virtutibus sanctus Casimirus potissimum inclaruit — populum Lituanum in cotidiana conversatione ducant oportet ad easque ii excitentur, qui in illam cogitandi agendique rationem sunt mersi, qua bona spiritualia aut negleguntur aut reiciuntur.

Iuvat etiam memorare in patria vestra communitates catholicas vigore commendari, qui ostenditur frequentatione sacramentorum — qua ex parte in lumine ponendus est impensus usus sacramenti Paenitentiae et Sanctissimae Eucharistiae, cuius mysterii cultum et amorem etiam participatio Sacrificii Missae et variae devotionis formae singulariter comprobant —; ostenditur pietate erga Christum cruciatibus obnoxium, quae effecit ut “Montes Crucis”, ut appellantur, seu stationes viae Crucis excitarentur, quo tot fideles religiosae peregrinationis causa solent accedere; ostenditur denique eximio cultu et amore beatissimae Virginis Mariae, Matris Dei et Matris Ecclesiae, quorum signa sunt sanctuaria in dioecesibus vestris exstantia, veluti in locis Auros Vartai, iluva, emaiciu Kalvarija, Krekenava, Pivaiunai multisque aliis. Haec fideles, sacram peregrinationem instituentes, impigri frequentant, interdum cum incommodo. Amor Dei Genetricis omnia vincit!

Quam vehementer cupio ut huic vivae fidei populi Dei necessarius pateat ambitus, ubi in tota ubertate sua possit manifestari, ac quidem in vita singulorum, in vita familiarum, in vita ipsius Ecclesiae, in fruitione plenae libertatis conscientiae ac religionis, in cunctis rationibus personalibus et communitariis, quas eadem libertas secum fert et quas in Documento descripsi, quod die I mensis Septembris anno MCMLXXX ad omnes Civitatum Praepositos misi, extremorum Actorum Helsinkiensium una cum Sancta Sede subscriptores!

Ad dilectam patriam vestram intendens, eo respexi semper ut Ecclesiae in Lituania digni et fideles pastores darentur, qui credentibus duces essent in via salutis. Quod quidem ex parte evenit, atque spe teneor fore ut tempore futuro omnes Lituaniae dioeceses proprios episcopos habeant. Id ipsum traditio Ecclesiae postulat, ratione habita missionis a Christo Domino Apostolis eorumque successoribus ad pascendam Ecclesiam commissae (Cfr. Lumen Gentium, 20). 

Est enim pernecessarium munus episcoporum, quippe qui, “eminenti ac adspectabili modo, ipsius Christi Magistri, Pastoris et Pontificis partes sustineant et in Eius persona agant” (Ibid. 21). 

Collegialis autem indoles Episcopatus ex eo etiam patescit quod Praesules statis temporibus in unum coetum - Conferentiam Episcoporum vocatam - confluunt ut “communicatis prudentiae et experientiae luminibus, collatisque consiliis” (Christus Dominus, 37) de iis deliberent, quae ad religionem tuendam, provehendam et ad communem actionem pastoralem exsequendam spectant.

Per vos, Venerabiles Fratres, etiam sacerdotes vestros alloqui volo ac paterne hortari ut Episcopis suis arcte iungantur secundum illud sancti Ignatii Antiocheni: “Nihil agatur sine episcopo” (S. IGNATII ANTIOCHENI Epist. Ad Trall. 2, 1). Nam ex conspiratione mentium et actionum vis illa hauritur, quae unitatem Ecclesiae coagmentat atque curam animarum efficaciorem reddit. Sacerdotes, qui vobis sint tamquam fratres, filii, amici, praeclaram vobis praebeant operam adiutricem, communione vobiscum consociati et inter se fraterne consentientes.

Ad summam, amor erga Ecclesiam vitam omnem eorum qui in sacri ordinis gradibus sunt constituti, inspiret. Ad hoc quod attinet, placet in memoriam revocare sententias mirabiles, quas Servus Dei Georgius Matulaitis-Matulewicz, Praesul Lituanus, in ephemeride spirituali sua conscripsit: “Tribue, mi Deus, ut hac una perfecta forma menti proposita ducamur, id est ut Ecclesiae causa labores, miseriam, tribulationem sustineamus eo consilio ut aerumnae, calamitates, vulnera ipsius Ecclesiae fiant aerumnae, calamitates, vulnera cordium nostrorum; ut animi nostri hoc uno desiderio ardeant; ne quidquam in hoc mundo speremus, ne quidquam petamus, ne ullum alium lucrum quaeramus nisi illum qui eo efficitur quod vitam nostram Deo et Ecclesiae devoveamus . . . Id solum timeamus ne morte occupemur quin quidquam egerimus, quin quidquam passi simus, quin veram utilitatem attulerimus Ecclesiae, pro salute animarum, in gloriam Dei” (27 Oct. 1910).

Haec hactenus. Nunc vero ad quasdam sollicitudines et quaestiones est transeundum, quae vos in pastorali ministerio premunt.

1. Quemadmodum notum est, multi in patria vestra bona spiritualia sitiunt ac subsidiis religionis perfrui cupiunt; verumtamen sacerdotes, qui praesto sunt, non sufficiunt ad necessariam illorum curam exercendam. Etenim non paucae paroeciae suo sunt orbatae pastore ac timendum est ne earum numerus tempore proxime futuro augeatur, maxime propterea quod multi sacerdotes, probi, zelo salutis alienae inflammati, fidelitate conspicui, populo Dei generose servientes, iam aetate sunt provecti aut adversa valetudine laborant. Horum omnium peculiarem in modum memor sum in orationibus meis, Dominum rogans ut eos sustineat et adiuvet ad aedificandam Ecclesiam.

2. Cum penuria cleri coniungitur questio seminariorum, ubi sacrorum alumni rite instituantur. Quae cum in singulis dioecesibus haberi non possint, unum est seminarium interdioecesanum Kaunense, videlicet cor Ecclesiae in Lituania, cui omnes, clerus atque fideles, magnanimiter opitulantur. Profecto nulli parcatur labori ut numerus sacerdotio candidatorum augescat. Necesse est etiam ut hi seminarii alumni ratione spirituali, theologica, pastorali ad sacrum ministerium recte praeparentur; necnon curandum ut apti moderatores ac professores seligantur, et vigilandum ut ii solum asciscantur candidati, qui verae vocationis signa prae se ferant. Recepti vero se sentiant ab episcopis amari ut pupillas oculorum et a periculis vocationi suae impendentibus strenue defendi. Dolendum sane est quod non omnes, qui sacerdotale munus sincere percupiunt, in seminarium possunt admitti; eritque contendendum ut omnibus in sortem Domini vocatis eo aditus pateat. Illis ipsis, qui extra limina eiusdem seminarii degere coguntur, animum meum paternum solidamque coniunctionem significo.

Vocationibus ecclesiasticis ergo singulares curae a Vobis adhibeantur atque in cunctis paroeciis preces ad Deum fundantur ut plures bonosque operarios mittat in messem suam.

3. Alia quaestio gravis, quae vos urget, est christiana institutio iuventutis. Omnibus viribus est annitendum ut ei religionis praecepta tradantur, et sic veritatem cognoscat, quae “liberat” (Cfr. Io. 8, 32). Hoc manat ex ipsa missione Ecclesiae ab eiusque Magisterio gravibus verbis inculcatur: etenim Concilium Vaticanum Secundum monet “praedicationem atque catecheticam institutionem semper principem tenere locum” (Cfr. Christus Dominus, 13), et Paulus VI, Decessor meus recolendae memoriae, affirmat: “nuntii evangelici propositio non ea est, ut Ecclesia arbitrio suo possit rem gerere aut non gerere; sed munus officiumque est, a Domino Iesu eidem impositum, ut homines credere atque salvari possint” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 5). Iuventus oportet prohibeatur ab insidiis mundi huius temporis, quae fidei obstant et indifferentis animi habitum propugnant. Notae sunt mihi rerum condiciones, quibus in hoc summi momenti opus exercetis. Et vota facio ut ea omnia agatis, quae iuvenes vestros ad solidam fidem et usum sacramentorum perducere valeant.

4. Probe novistis, Venerabiles Fratres, conamina Ecclesiae in catechizanda iuventute effectum plerumque non consequi sine adiutrice opera familiae; quae opera interdum hac in re est unicum subsidium. Itaque sollerter impenseque est studendum ut non solum naturalis et religiosa firmitas familiae servetur sed etiam ut haec donum fidei liberis valeat transmittere. In filiis enim posita est sors futura Ecclesiae et nationis, in familia posteris quasi hereditate relinquuntur virtutes, animi bona, laudandae consuetudines christianae, quae sunt veluti patrimonium culturale et spirituale populi Lituani. Hac aetate, qua periculum est ne familia evertatur falsis doctrinis arduum est in tuto collocare indissolubilitatem familiae et sanctitatem matrimonii, necnon homines inducere ut liberos magnanimiter tamquam Dei donum accipiant. Nihilominus studium pastorale has etiam res oportet complectatur. Laudanda sunt praeterea incepta vestra adversus alcoholismum, quo grave damnum personae humanae infertur et qui singulis hominibus et familiis saepe fons est lugendarum calamitatum. Denique, ad quaestionem vocationum me revocanti, hoc mihi addere liceat: si familia est sana et integra atque spiritu fidei, caritatis et pietatis animatur, evadit “veluti primum seminarium”, ut Concilium Vaticanum Secundum docet (Optatam Totius, 2). 

5. Neque oblivisci possum homines ac mulieres Deo dicatos, qui, vitam secundum consilia evangelica agentes, Christum pressius sequi nituntur. Dicite illis cor meum ipsis patere meque crebras preces pro iis Deo admovere ut in sancto proposito perseverent, fide ardeant, caritatem operose exerceant, Evangelium studiose in pectoribus alant.

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana