Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD PRESBYTEROS CONCELEBRANTES ANTE MISSAM

Datum Romae, die I mensis Iunii, anno Domini MCMLXXXIV

 

Carissimi Professores et alumni
Pontificiae Universitatis Gregorianae!

Gaudio magno vos omnes ex corde saluto, qui mecum, hac Eucharistia, celebrare voluisti memoriale Domini nostri Iesu Christi. Ipse enim Christus sacerdos, altare et hostia est, qui Agnus, in omnium redemptionem missus, oblatus est in Spiritu Sancto in laudem et gloriam Sanctissimae Trinitatis.

Vim Spiritus Sancti hodie speciali modo invocamus ut, eius effusione repleti, Iuri Ecclesiali studere possitis illudque recte intellegere atque fideliter servare et applicare.

Est novus Codex fructus eiusdem Spiritus, qui Concilium suscitavit, duxit atque conclusit. Ipse Codex non nisi eodem potest intellegi Spiritu, quo ipse est in Concilio conceptus et prae-formatus.

Codex est Ecclesiae, qui Ius communionis exprimit, quo fit, prout ipse Spiritus, ignis et caritas totius Ecclesiae.

Cuius Ecclesiae Christi estis nobiscum hodie imago praeclara, qui e variis convenisti nationibus Africae, Americae centralis, meridionalis et septentrionalis, Asiae, Australiae et Europae.

Sit vestra in Urbe unitas pro tota Ecclesia fermentum communionis inter Ecclesias particulares semper roborandae et firmandae.

Studia vestra canonica, ut sint seria, austeram imponunt vitam; quae vitae severitas fiet vobis pastoralis servitii serietas.

Nunc, coram altari Domini congregati, singulari modo gratias vobis ago, Professores Facultatis, qui iam tot in nationibus Codicis doctrinam et pastoralem sensum Episcopis, Presbyteris, religiosis aliisque Christifidelibus aperuistis.

Remaneat semper suprema vestra lex salus animarum, quam aequitatis benignitate foveatis.

Sit denique Sancta Dei Mater vestrae omnium deditionis imago vestrique laboris tutrix, quae divinam voluntatem uti legem in corde semper servavit.

 

 © Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 


Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana