Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNIS PAULI PP. II

CONSISTORIUM UNICUM

Die XXIV mensis Februarii, anno MCMLXXXVI

 

Consistorio secreto absoluto, vocatis praesentibusque in eadem Aula sacres Praesulibus, Abbatibus nullius, necnon Romanae Curiae Praelatis, quibus solet intimari, statim initium habuit Consistorium unicum:

PERORATIO CAUSARUM CANONIZATIONIS

Ill.mus Decanus Consistoriales Aulae Advocatorum pro canonizatione beatorum Iosephi Mariae Tomasi et Francisci Antonii Fasani de more institit.

Cui Viro beatissimus Pater per praelatum in Secretaria Papali cancellariae Litterarum Apostolicarum praepositum, sic respondit:

Ad orationem modo habitam respοndere iubeor, Beatissimum Patrem valde exoptare in Sanctorum album ascribere Beatos Franciscum Antonium Fasani et Iosephum Mariam Tomasi, quorum causae digne diserteque dictae sunt. Idque Sanctitas Sua iure merito exoptat.

Etenim, cum nostris temporibus universa Ecclesia alacriter incumbat in illud christianae renοvationis opus, quod ductu et auspicio Concilii Oecumenici Vaticani II feliciter inchoatum est, consentaneum sane est ante omnium oculos in sua luce collocare praeclaram morum sanctimoniam, quae in horum Beatorum Caelitum vita refuget, utpote salutare atque efficax ad praedictam renovationem invitamentum. Ac revera ipsi, per aspera et ardua procedentes, ita christianis virtutibus et egregie factis antecesserunt, ita spirantem Iesu Christi imaginem in se retulerunt, ut suis exemplis mire idonei videantur ad actuose refοvendum apud populum Dei divinae caritatis ardorem, in quo exoptata morum instauratio potissimum innititur.

Attamen, quamvis Summus Pontifex magnopere cupiat hos Beatos in Sanctorum Caelitum numerum inserere, nihilominus, ut in tantae gravitatis negotio omnia de more serventur, sententiam Suam non ante editurus est, quam omnes, ad quos res spectat, mentem quisque suam operuerint.

Haec habui, quae postulationi modo factae, Romani Pontificas nomine, responderem.

Ad Cardinales et Praesules Ss.mus allocutionem ad vota pro canonizatione exquirenda sic habuit:

Quemadmodum res postulat, intento animo perpendimus ea, quae ad illustrandas et comprobandas causas sunt allata.

Verumtamen, ut nostro nomine significatum est, rei gravitas suadet, ut mentem vestram cognoscamus, antequam decretoriam sententiam nostram edicamus.

Quapropter vos oramus, ut, ad gloriam Dei et utilitatem animarum spectantes, circa allatas causas suffragia vestra feratis.

Tunc singuli, servato suo cuiusque ordine, sententiam aperuerunt. Exceptis congregatorum Patrum suffragiis, Summus Pontifex, haec addidit verba:

Vehementer sane gaudemus, quod vos concordibus suffragiis postulavistis, ut his Beatas Sanctorum Caelitum honores tribuantur; id enim flagrantissimis etiam Nostris votis respondet.

Nihil igitur est, cur a peritorum iudiciis atque a membrorum Congregationis pro Causas Sanctorum sententiis discedamus, quae multas ac gravibus argomentis innituntur.

Quare, nulla mora, iam nunc hos Beatos summis sanctitudinis honoribus dignos iudicantes, eos inter Sanctos annumerandos esse decernimus; quod, iuvante Deo, sollemni ritu faciemus in Vaticana Basilica.

Nominatam autem in Sanctorum album referemus: Franciscum Antonium Fasani, die decima tertia progami mensis Aprilis;

Iosephum Mariam Tomasi, vertenti anno die et mense statuendis.

Interea, autem, vos omnes hortamur ut Deo preces sine intermissione adhibeatis, ut consilia Nostra Ecclesiae Sanctae prosint atque christianae vitae afferant incrementum.

Statim ac Ss.mus eloquio suo finem imposuit, caeremoniarum Magistro rogante, adstantibus Protonotariis Apostolicis ut iuridica instrumenta de omnibus supra recensitis conficerent, de more mandatum est.
Deinde, benedictione a Summo Pontifice impertita, Consistorium est absolutum.

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 


Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana