Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II

AD LEGATUM NATIONIS FINNORUM

Die XIV mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXXXVII

 

Laetanti admodum animo audivi quae nunc nuper significavisti, scilicet benevolentiam atque favorem quibus nobilis Finnica terra, cuius merito eximius gloriaris filius, Romani sermonis venustatem maiestatemque persecuta est, atque humani cultus singularem vim est imitata per saeculorum decursum. Qua autem es observantia, Gentis tuae officiosi studii specimen mihi protulisti Finnorum nationis epicum carmen, cui titulus “ Kalevala ” nuperrime in Latinam linguam versum, sub centesima et quinquagesima anniversaria memoria confectionis eiusdem poematis.

Iuvat sane haec omnia recolere, perplacet profecto experiri voluntatem in antiquorum litterarum monumenta intentam, ad veram populorum Europaeorum animi hereditatem hauriendam.

Tibi ergo, Egregie Domine, atque clarissimis Viris nomine Finnicae rei publicae argenteum numisma atque epicum carmen patrium, Latinis litteris expressum, muneri mihi condonantibus, et gratias ego quam plurimas, et gratulantem vocem pando ob diuturnam perpetuamque consuetudinem quam adhibitis in humanis litteris colendis. Ne animo deficiatis: quod maiores vestri iter aggressi sunt, praesto vobis est persequendum, ad altiora usque mente comprehendenda, adque Evangelii pacisque nuntium longe lateque prolatandum.

 

© Copyright 1987 -  Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana