Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

CONSISTORIUM SECRETUM

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD PATRES CARDINALES SACRI COLLEGII
OCCASIONE CONCISTORII
PRO CANONIZATIONE BEATORUM

Feria secunda, die XIII mensis Martii, anno MCMLXXXIX, mane, in consueta Aula Palatii Apostolici Vaticani fuit Consistorium secretum cuius acta ex ordine referuntur:

 

I - SUMMI PONTIFICIS ALLOCUTIO

Precatione «Adsumus» recitata, ad Patres cardinales sanctae Romanae Ecclesiae Ss.mus D.nus Ioannes Paulus II hanc allocutionem habuit:

QUOTIESCUMQUE DE CULTU agendum mihi est Sanctorum ac Sanctarum Ecclesiae Dei in terris, peculiari omnino afficior laetitia animique consolatione, quoniam vix quidquam aeque conferre video ad cotidianam christifidelium pietatem non modo sustinendam verum etiam incendendam, ac singulis in Ecclesiis Familiisque religiosis celebrationem novorum caelitum Sanctorum. Ad mutatas enim vitae terrestris condiciones quod spectat, eorum perennia sanctimoniae exempla inter adiuncta maxime varia perpetuo nos docent similiter ad effectum salutarem deducere doctrinas ac normas vivendi quas in Christi Evangelio et Ecclesiae sana traditione invenimus.

Vestro igitur ipso conspectu hodie mane hic coram vehementer recreor, cum probe noverim huc vos advenisse intentosque adstare ut maioris nimirum momenti negotia Ecclesiae quaedam cognoscatis atque de iisdem graves quidem vestras sententias feratis. Hoc namque praecipuum adiuvandi Pontificem Maximum munus pertinet iure quidem ad statum et opus in Ecclesia vestrum. De Ecclesiarum in primis provisionibus percipietis consilia et decreta mea, quibus necessitatibus communitatum particularium per orbem prospicere placuit. Ad causas deinde transibitur quorundam Beatorum ac Beatarum, quinque nempe numero, quorum scilicet absoluti Processus suadent ut iam tempestive in Sanctorum ipsorum referantur album.

Sermo nominatim est de Agnete a Bohemia, Gaspare Bertoni, Clelia Barbieri, Alberto Chmielowski, Richardo Pampuri. Cuiusque iam pridem vitae et sanctitatis compendium recepisse vos scio et de eorum unoquoque mox rogabimini sententiam.

In his vero, haud secus atque in omnibus maioribus Ecclesiae universalis curis et causis, precamur ex animo ut validus ille Ecclesiae Patronus-Iesu Christi fidissimus custos eiusque Sanctissimae Matris Mariae-Josephus, opifex sanctus, praesens nobis adstet suaque nos caelitus deprecatione adiuvet, quem proximo die Saturni ubique gentium communitas fidelium concelebrabit et devotissimi animi eius exemplar per annum se imitaturam esse spondebit.

II - NUNTIUS ECCLESIARUM QUAE IAM CONCREDITAE SUNT

Postea Summus Pontifex certiores fecit S. R. E. Cardinales post proxime celebratum sacrum Consistorium centum octoginta quattuor Ecclesiarum sacros Pastores a se per Apostolicas sub plumbo Litteras nominatos fuisse, videlicet:

Metropolitanarum quindecim, quos inter:
Coloniensem, Ioachimum Meisner;
Kisanganiensem, Laurentium Monsengwo Pasinya;
Spalatensem-Macarscensem, Antonium Jurić;
Taurinensem, Ioannem Saldarini;
Novae Aureliae, Franciscum Schulte.

Archiepiscopalium residentialium quinque, quos inter:
Argentoratensem, Carolum Brand;
Kampalaënsem, Emmanuelem Wamala;
Catanensem, Aloisium Bommarito.

Archiepiscopalium titularium sex, quos inter:
Caesariensem, Ioannem Lajolo;
Novaliciamensem, Faustinum Sainz Muñoz.

Episcopalium residentialium octoginta novem, quos inter:
Haidudoroghensem, Constantinum Keresztes;
Auramgabadensem, Ignatium D'Cunha;
Varmiensem, Edmundum Piszcz;
Tarvisinum
, Paulum Magnani;
Portus Magni, Rogerum Franciscum Crispianum Hollis.

Episcopalium titularium quinquaginta novem, quos inter:
Lamphuensem, Georgium Ioannem Jovicev;
Uthinensem, Villelmum Winter;
Germanicianensem, Raphaëlem Sanus Abad;
Velefitanum, Helmodum Bauer;
Turuzitanum, Ioannem Aloisium Cipriani Thorne.

Praelaturarum territorialium novem, quos inter:
Iuliensem, Raimundum Roveredo Ruiz;
Borbensem, Iosephum Alfonsum Ribeiro;
Tibuensem, Aloisium Madrid Merlano.

Abbatiarum territorialium unum, id est:
Sancti Pauli de Urbe, Lucam Hugonem Collino.

Demum Summus Pontifex assensum dedit:

Electioni canonice factae in Synodo Episcoporum Maronitarum: venerabilis fratris Iosephi Moysis Bechara, ad archiepiscopalem Ecclesiam Anteliensem Maronitarum; venerabilis fratris Petri Gemayel, ad archiepiscopalem Ecclesiam Cyprensem Maronitarum.

Electioni canonice factae in Synodo Episcoporum Graecorum Melkitarum Catholicorum: venerabilis fratris Cyrilli Salim Bustros, ad archiepiscopalem Ecclesiam Heliopolitanam Graecorum Melkitarum Catholicorum.

Electioni canonice factae in Synodo Episcoporum Coptorum: venerabilis fratris Andreae Salama, ad titularem episcopalem Ecclesiam Barcaeam.

III - RELATIO CAUSARUM

Rev.mus Angelus card. Felici, Diaconus Ss. Blasii et Caroli ad Catinarios, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, sermonem habuit de vita et miraculis Beatorum Agnetis a Bohemia; Gasparis Bertoni; Cleliae Barbieri; Alberti Chmielowski; Richardi Pampuri, et acta recensuit quae in causis canonizationis eorundem Servorum Dei eadem Congregatio admittenda et approbanda putavit.

Relatione expleta, beatissimus Pater rev.morum Cardinalium sententiam de proposita canonizatione exquisivit.

CONSISTORIUM UNICUM

Consistorio secreto absoluto, vocatis praesentibusque in eadem Aula sacris Praesulibus, abbatibus nullius, necnon Romanae Curiae Praelatis, quibus solet intimari, statim initium habuit Consistorium unicum

PERORATIO CAUSARUM CANONIZATIONIS

Ex advocatis sanctae Sedis seu consistorii unus, pro canonizatione beatorum omnium supra recensitorum de more institit.

Cui viro beatissimus Pater per praelatum quemdam Secretariae Status sic respondit:

Cum singulos quidem processus causasque omnes memoratorum caelitum Beatorum ac Beatarum ipse Summus Pontifex rite cognoverit et diligenter perspexerit, idcirco hoc meo eloquendi officio utens renuntiari cunctis adstantibus cupit velle se omnino reliqua universa legitime peragi, unde eosdem Beatos possit cum gaudio sacroque nimirum studio inter Sanctos Ecclesiae Dei rite mox sollemni curare numerandos. Nemo enim ferme est cui non manifesto constet non solum quanto honore ac decore talia Christianae vitae exemplaria Populum Dei in terris collustrent, sed etiam quam libenter ipse beatissimi Petri Successor nova semper proponere contendat communitati credentium veluti viventia magisteria virorum ac mulierum, qui videlicet moribus suis et virtutibus eximiis et cotidianorum operum actibus, praecepta Christi Evangelii efficaciter impleverint.

Quandoquidem aetatum succedentium tempora mutantur atque condiciones, nova ideo sanctimoniae documenta quaeruntur, recentioribus adiunctis respondentia. Atque huius plane generis Sua Sanctitas agnoscit quinque illos esse Beatos et Beatas quorum nomina sunt audita ac merita recensita, dum ex animo iam none exoptat ut, si fieri Deo Omnipotenti visum erit, in album Sanctorum relati novum sanctitatis amorem ac vocationis Christianae exsequendae impetum universae instillent Ecclesiae.

In tanti vero ponderis negotio mavult prius beatissimus Pater eorum gravem de re sententiam exaudire et excipere libere pronuntiatam, qui ad hoc munus sunt nominatim destinati fidenterque vocati, quo certius nempe suum postremum ferat iudicium sic quasi cum Dei populo mirabiliter concinens.

Ad cardinales et praesules Ss.mus allocutionem ad vota pro canonizatione exquirenda sic habuit:

Quemadmodum res postulat, intento animo perpendimus ea, quae ad illustrandas et comprobandas causas sunt allata.

Verumtamen, ut nostro nomine significatum est, rei gravitas suadet, ut mentem vestram cognoscamus, antequam decretoriam sententiam nostram edicamus.

Quapropter vos oramus, ut, ad gloriam Dei et utilitatem animarum spectantes, circa allatas causas suffragia vestra feratis.

Tunc singuli, servato suo cuiusque ordine, sententiam aperuerunt. Exceptis congregatorum patrum suffragiis, Summus Pontifex haec addidit verba:

Vehementer sane gaudemus, quod vos concordibus suffragiis postulavistis, ut his Beatis Sanctorum Caelitum honores tribuantur; id enim flagrantissimis etiam Nostris votis respondet.

Nihil igitur est, cur a peritorum iudiciis atque e membrorum Congregationis de Causis Sanctorum sententiis discedamus, quae multis ac gravibus argumentis innituntur.

Quare, nulla mora, iam nunc hos Beatos summis sanctitudinis honoribus dignos iudicantes, eos inter Sanctos annumerandos esse decernimus; quod, iuvante Deo, sollemni ritu faciemus.

Nominatim autem in Sanctorum album referemus:
Cleliam Barbieri, die nona mensis Aprilis advenientis; reliquos Beatos die et mense statuendis.

Interea, autem, vos omnes hortamur ut Deo preces sine intermissione adhibeatis, ut consilia nostra Ecclesiae sanctae prosint atque christianae vitae afferant incrementum. 

Statim ac Ss.mus eloquio suo finem imposuit, Magistro caelebrationum domni Papae rogante, adstantibus Protonotariis Apostolicis ut iuridica instrumenta de omnibus supra recensitis conficerent, de more mandatum est.

Deinde, benedictione a Summo Pontifice impertita, Consistorium est absolutum.

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana