Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LT  - PT ]

EPISTULA IOANNIS PAULI PP. II
AD DILECTUM FILIUM MICHAELEM TUCCI, PRAEPOSITUM GENERALEM
ORDINIS CLERICORUM REGULARIUM VULGO THEATINORUM

 

Dilecto filio Michaeli Tucci
Praeposito Generali
Ordinis Clericorum Regularium
vulgo Theatinorum

Solet ecclesia in liturgica Sanctorum celebratione eorum ad caelestem beatitudinem diem natalem commemorare; at decet etiam, grato cum animo in Deum, omnium bonorum datorem, dierum memoriam renovare, quibus in terris nati sunt. Sancti, quos Deus vocat “secundum propositum suum et gratiam”, ut sint peculiari modo conformes imaginis Christi Filii sui, membra sunt lecta Corporis Mystici Christi, quod est Ecclesia, evangelicae perfectionis exemplaria, et plerumque constituuntur ut sua multiformi industria in rebus gestis Ecclesiae et humani generis monumenta relinquant.

Paterno igitur cum gaudio, Sancti Caietani Thienaei filii spirituales dilectissimi, accepimus diem eius quinquies centenarium vos esse celebraturos.

Caietanus Vicetiae natus mense Octobri anno MCCCCLXXX, ut ad historiae veritatem proditum est, in familia religione perfusa aptis usus est condicionibus ut primo sanctitati fundamentali satisfaceret in baptismate acceptae, nempe gratiae sanctificanti, virtutibus supernaturalibus et donis Spiritus Sancti; quae excoluit in se, quo magis ac fidelius in dies Christum sequebatur, qui eum ad sanctitatem vocabat, primum in laicali, deinde in sacerdotali et demum in vitae religiosae statu.

Pulchrum est eum observare adulescentem bene moratum, Patavinae Universitatis Studiorum alumnum, ubi doctoris gradum adeptus est “in utroque iure”, post quem sacram tonsuram accepit, intimae — licet enim conicere — ad statum ecclesiasticum vocationi oboediens; in Aula Summi Pontificis eum mirari, in qua praefectus muneri scriptoris Litterarum Pontificalium dignitate Protonotarii Apostolici aucti, sub Pontificibus Iulio II et Leone X, ipsius amantissimis, sollertem operam Curiae Romanae navavit.

Eius industria in Oratorio a Divino Amore et auxilium insanabilibus allatum in hospitio S. Iacobi in Augusta praeclara fuerunt caritatis et interioris reformationis exempla, quae praebuit etiam apostolatum exercendo in Confraternitatibus laicalibus, praesertim Vicetiae, in Patria sua, Veronae et Venetiis, ubi piorum illorum sodaliciorum, uti iam sodalicii Romani a Divino Amore, spiritum instauravit, sodales excitando ut communiter orarent, Verbum Dei audirent et meditarentur atque Sacramenta frequenter susciperent: quae piae exercitationes efficacissime significabantur caritate erga aegros et pauperes, quia, sicut ipse aiebat, “non fervore affectus, sed fervore effectus animae purificantur”. Iure Summus Pontifex Pius XII, in eius caritatis opera considerationem intendens, in Litteris vobis missis sollemnia saecularia mortis huius vestri Fundatoris celebrantibus eum appellavit “ardentem Divini Amoris apostolum et christianae misericordiae antesignanum”.

Ut vero Sancti Caietani charisma proprium possit recte existimari iuvat potius perpendere: eum in Ecclesia aetatis suae vitam apostolicam restituisse; viros ecclesiasticos ad sanctitatem suae ipsorum vocationis et status revocasse; evangelicam paupertatem aperte esse testatum simulque se diligentissimo studio Christum esse imitatum.

Divino obsequens afflatui Caietanus cum tribus sociis, Ioanne Petro Carafa, Episcopo Theatino et mox Papa Paulo IV, Bonifatio de’ Colli et Paulo Consiglieri, sollemnium votorum professione, postridie Idus Septembres edita anno MDXXIV apud Sancti Petri in Vaticano sepulcrum, Instituti Clericorum Regularium initium fecit, cui propositum erat exempla pristinae communitatis apostolicae Hierosolymitanae redintegrare, in qua fideles, Spiritu Sancto moti, vivebant fide coniuncti et Apostolorum praeceptis audientes, perseverantes in fractione panis et orationibus, omnibus prout cuique opus erat bona sua dividentes et, caritate Christi congregati, erant cor unum et anima una.

Instaurabantur igitur notae illae communitates sacerdotales quae, per saecula identidem constitutae, in ministerio Pastorum eorumque Ecclesiarum fuerant, semperque sincere Christi Evangelium testificatae tutam reddiderant quamlibet Ecclesiae veram reformationem. Merito eximius S.R.E. Cardinalis Gulielmus Sirleto, qui Romae aliquot annos hospes fuerat Theatinorum, de horum Instituto dixit: id “in procuratione divini cultus, contemptione divitiarum, ceteroque vivendi modo, vestigiis Apostolorum insistentes, prima illa Christianae Ecclesiae tempora nostra aetate repraesentare”. Item Caesar Cardinalis Baronio in suis adnotationibus ad Martyrologium Romanum, Theatinos designans ait “pristinam apostolicam vivendi formam ex integro redditam sancte pieque colunt”.

Hoc est ex historia spiritus Sancti Caietani charisma. Unde Ecclesia, celebrans in liturgia eius memoriam, ita precatur: “Deus, qui beato Caietano presbytero apostolicam vivendi formam imitari tribuisti”; quam ob rem a Domino petit ut, eo impetrante, sibi det ei semper confidere et Regnum eius quaerere.

Haec rerum humanarum contemptio ac despicientia haecque Patris caelestis fiducia, qui pascit volatilia caeli et vestit lilia campi, magnopere contulit ut cultus vestri Fundatoris divulgaretur, praesertim per gentes Latinas quae dicuntur, utque invocaretur “Sanctus Providentiae”.

Inde Clericorum Regularium Ordinem, primum quod ad tempus institutionis attinet (1524), insignes alii plures Ordines Regularium, Deo favente, secuti sunt, qui et ipsi pristinae communitatis apostolicae spiritum servantes, magno auxilio fuerunt sive Concilio Tridentino agendo eiusque decretis exsequendis, sive catholicae reformationi ad effectum adducendae, quae saeculo sexto decimo effici coepta est.

Harum communitatum testificatione, ex sacerdotibus reformatis constantium, sanctus Caietanus reformationem quoque, immo praecipue, cleri intendebat, quae eo diffusae corruptelae tempore postulabatur. Ex Instituto sancti Caietani, ut e ceteris eiusdem generis, viri ecclesiastici incitamentum trahebant ad interiorem in primis reformationem, vera totaque mentis et morum conversione significandam atque ministerii sacerdotalis exercitio, iuxta voluntatem Christi Summi Sacerdotis et Pontificis novi Foederis explicato, eos commonefacientis: “videte quod tractatis”. Hac in re cuidam annalium scriptori Theatino licuit verissime affirmare: “eos, qui nulla utebantur regula, se in speculo Clericorum Regularium intuentes, animadversuros esse quantum de via, et sibi sequenda, deflecterent”.

“Sequelam Christi” autem Caietanus eiusque socii amplectentes, spiritu verae paupertatis evangelicae imbuti, non minus externarum rerum exemplum praebuerunt.

Magno, immo heroico animo, Caietanus et Ioannes Petrus Carafa, una cum reliquis sodalibus qui pariter Institutum condiderant, bona sua ecclesiastica et patrimonium dimiserunt. Posthac sibi proposuerunt — quod Sanctus Paulus monebat — ut reditibus sacri ministerii viverent, nam, “dignus est operarius mercede sua”, et voluntariis fidelium largitionibus. Sine certis censibus et fructibus, nec tamen mendicando, vivebant caelestis Patris providentiae filiorum more se committentes.

Huiusmodi maximum et fere haud veri similis rerum humanarum contemptus effecit ut societas illius aetatis fidem tribueret, reformationi, quam Caietanus viris ecclesiasticis suadebat et, per eos, populo christiano, ad evangelicam sui status perfectionem a Deo vocato.

Haec omnia efficere potuit Caietanus, quia Christum imitandi vehementi amore impellebatur; in eum enim oculis defixis culmen est adeptus evangelicae perfectionis, caritatique ita se tradidit, ut supremis proximus diebus vitam suam postquam ardentibus precibus divinam invocaverat clementiam, Deo offerret, urbi Neapoli, cruentis civium certaminibus perturbatae, pacem impetraturus: quod communi sententia eius vitae scriptores narrant.

Inde nemo non videt quam etiam his temporibus apta sint ea quae sanctus Caietanus, quod attinet ad animarum et ad societatis utilitatem docuit.

Quod vere sacerdotali spiritu ornatus fuit, “interioris hominis” assidue renovandi studiosissimus, quo melius Dei et proximi amori, in quo posita est christiana perfectio, manciparetur; quod indefatigabili ardore Ecclesiam suae aetatis, “semper reformandam”, reapse renovandam curavit; quod sincere et fortiter puros Evangelii fontes repetivit atque Apostolorum et discipulorum Domini vivendi formam, sive in privatae et communis paupertatis usu, sive in ratione vivendi christianorum, vinculo amoris Christi in cor unum et animam unam colligatorum; quod enixe studuit decori Domus Dei et digno ministerio liturgico, cuius celebrationi eius familiae religiosae peculiariter prospiciendum erat; quod aegrotis, pauperibus, derelictis, tabe affectis et fastidiosis morbis — similibus quidem huius calamitatibus — indesinenter servivit; quod denique fidenter se credidit providenti bonitati Patris caelestis, hominem adhortantis ut suspiciat, speret, consectetur ea, quae huius saeculi sensum, ad utilitatem tantum spectantem, et per Concilium Oecumenicum Vaticanum II reprehensum, excedunt: quod his laudibus aliisque spiritus proprietatibus enituit, sanctus Caietanus merito fidelibus ad imitandum proponi potest.

Laeti quod his Litteris, haud dubie potissimum vobis gratis, praesertim cum Caietanus Sedem Petri impense dilexerit, has celebrationes vobiscum quodammodo communicamus, vos in Domino cohortamur, ut semper vestrum Institutorem imitemini, sicut et ipse Christum: hocque profecto efficietis Christum sequendo, fidelibus quoad animos et corpora subveniendo, opera vestri sacerdotalis ministerii exercendo, ad Christi corpus aedificandum conferendo.

Hac mente ducti, tibi, dilecte fili, et universae, cui praees, religiosae Familiae, Benedictionem Apostolicam, supernorum munerum auspicem, amanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Augusti, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.

 

IOANNES PAULUS PP. II 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana