Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BOTUCATUENSIS*

IN METROPOLITANO
TEMPLO BOTUCATUENSI
CANONICORUM COLLEGIUM
CONSTITUITUR.
 

Quoniam nullum est dubium quin externus Dei honor et gloria per templorum quoque et caerimoniarum splendorem augeatur, ideo Nos libenti animo curamus in cathedralibus Ecclesiis virorum coetus constitui, quorum praestantia, sacra possint ampliore confici dignitate. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Henricus Hector Golland Trindade, Archiepiscopus Botucatuensis, ab hac Apostolica Sede postulaverit ut in sua metropolitana Ecclesia Canonicorum Collegium constitueretur, Nos, audita sententia venerabilis Fratris Armandi Lombardi, Archiepiscopi titulo Caesariensis Philippi et in Foederatis Brasiliae Civitatibus Apostolici Nuntii, de consilio venerabilis Fratris Nostri S. R. E. Cardinalis S. Congregationis Consistorialis a Secretis, consensu quoque eorum suppleto qui in hoc negotio aliquid iuris habeant, de Nostra summa et apostolica potestate ea quae sequuntur decernimus et iubemus. In metropolitano templo Botucatuensi Canonicorum Collegium condimus, quod ex duabus constabit Dignitatibus, id est Archipresbytero et Archidiacono, atque sex Canonicis, quorum unus theologi munere fungetur, alius Paenitentiarii, uti dicunt. Assignatio Dignitatum et Canonicatuum ad normam iuris fiet. Concedimus tamen ut usque dum congruae dotes statutae non fuerint, Dignitates et Canonicatus iis quoque sacerdotibus conferri possint, qui alio beneficio, etiam cum animorum curatione coniuncto, fruantur. Cum autem Canonici aliis ecclesiasticis muneribus saepe fungi debeant, sinimus ut divina officia, Canonicorum propria, semel tantum in mense, die nempe sexto et vicesimo, fiant, ceterisque diebus per constitutiones seu leges Collegii definiendis. Cum autem deceat eos, qui sacrorum Antistitum consilium atque senatum constituunt, propriis etiam insignibus condecorari, idcirco permittimus ut Dignitates et Canonici, intra fines tamen suae archidioecesis, talarem adhibeant vestem nigram cum fimbriis violacei coloris, zonam sericam pariter violaceam, rochetum cum reflexu coccineo (vermelho-cremisi) in manicis, mozetam e serico villoso nigro cum fimbriis coccineis. Quod vero ad huius Collegii Canonicorum iura, honores, privilegia, munia, officia aliaque huiusmodi attinet, haec omnia iure Canonico temperentur. Canonicorum ergo Collegio constituto, eo ipso Consultores dioecesani a munere cessabunt. Ceterum quae mandavimus venerabilis Frater Armandus Lombardi, quem diximus, exsequetur, cui omnes potestates damus, cuilibet, si visum fuerit delegandas, dummodo viro sacerdotio insigni. Re vero peracta, idem documenta exarari studebit, eaque sinceris exemplis ad S. Congregationem Consistorialem cito mitti. Quodsi eo tempore, quo haec fieri debeant, alius eidem Nuntiaturae Apostolicae in Brasiliae Foederatis Civitatibus praesit, hic mandata iussaque Nostra faciet. Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum lussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die septimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

+MARCELLUS Card. MIMMI
 S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Bernardus De Felicis, Prot. Apost.
Caesar Federici, Prot. Apost.

Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 24.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 687-688.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana