Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

CAELESTI CORUSCANS

BEATA MARIA V. IMMACULATA IN PRAECIPUAM PATRONAM
ET S. IOANNES MARIA VIANNEY, CONF.,
IN PATRONUM MINUS PRINCIPALEM
DIOECESIS LAFAYETTENSIS ELIGUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Caelesti coruscans fulgore, nullis offuscata maculis, Beata Maria Virgo Christifidelium mentes animosque, ubique terrarum incolunt, e quovis sunt genere prognati, quocumque sermone utuntur, omni tempore ad se convertit. Eam igitur ut communem Matrem et Reginam merito venerantur eiusque praesens exposcunt patrocinium. Sacer quoque clerus eam peculiari necessitudine attingit, quippe qui pro munere coniti debeat, ut Filius eius Divinus hominibus innotescat huiusque superna dona iisdem dilargiatur. Habent praeterea hi tempiorum administri exemplum praeclarissimum, in cuius se forment mores; Sanctum dicimus Ioannem Mariam Vianney, cuius a piissimo obitu centum modo anni abierunt. Quae persentientes, sacri ordinis viri et Christifideles dioecesis Lafayettensis utriusque Caelitis tutelam expostulaverunt, quorum vota Venerabilis Frater Mauricius Schexnayder, eiusdem iurisdictionis Episcopus, Nobis significavit, rogans, ut huiusmodi electionem  ratam haberemus. Quibus precibus libenter admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem Immaculatam in praecipuam caelestem Patronam, Sanctum vero Ioannem Mariam Vianney, Confessorem, Patronum minus principalem totius dioecesis Lafayettensis confirmamus seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae dioecesium Patronis principalibus minusque principalibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Octobris, anno MDCCCCLIX, Pontificatus Nostri secundo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana