Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

MIRABILI NEXU

ECCLESIA CATHEDRALIS FERRARIENSIS
TITULO BASILICAE MINORIS CONDECORATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Mirabili nexu religio et ars in principe tempio Ferrariensi coniunctae conspiciuntur, ita ut eorum, qui id invisant, sensus non immerito soleant permoveri. Ut enim haec sedes cuitus divini praecipua splendesceret congruenti maiestate, artifices eleganti manu opus erexerunt, cui ab aliis temporum successu decus egregium est additum. Quod templum, perenne scilicet quoddam quasi pietatis ingeniique monumentum, saeculo XII conditum fuit et anno MCXXXV Deo in honorem Sancti Georgii, Martyris incliti, consecratum. Frons, omnium consensu probata, initio solum uno « Romanicorum » arcuum ordine decorabatur, saeculo vero XII et XIII ineunte arcubus acutis in parte superiore, opere singulari, convenientia summa, ornata est. Ianua princeps, columnis Sanctorumque Caelitum statuis, quas inter summa laude fertur signum Sancti Georgii, Ferrariae tutoris, perquam commendator, dignum sane ostium, quo ad augustam hanc aulam Dei accedatur. Interior vero pars templi eiusdem, olim quinquepertiti, saeculo XVIII ita mutata est, ut Petrianam Basilicam imitatione exprimeret. Renìdent ibi imagines, magna colorum venustate illustres, a pingendi artificibus perfectae, quorum nonnulli claritate praestiterunt. Nec est quin dilaudet statuas ibi locatas, fictiles praesertim Apostolorum Divinique Redemptoris, et scamna chori, quibus tessellatae imagines ornatus gratiam adiungunt haud modicam. Sacram denique turrim praeclarissimum exemplum eius architectandi rationis praedicant, quae a renatis artibus trahit appellationem. Est praeterea hoc templum memoria rerum, quae ibi gestae sunt, perinsigne: complures enim Sommi Pontifices, in munere Apostolico Decessores Nostri, id adierunt, veluti Alexander PP. III, qui aram maximam, anno MCLXXVII, consecravit, et Urbanus PP. III, qui ibi etiam contectus est sepulchro, et post cuius obitum Purpuratorum Patrum coetus, eodem loco congregatus, Gregorium PP. VIII elegit. Est etiam memorandum sessiones Concilii Oecumenici, quod Basileenses Conventus prosequeretur, praeside Eugenio PP. IV ibidem habitas esse, atque Venerabilem Dei Famulum Pium PP. IX, anno MDCCCLVII, eo accessisse, ut die festo Beatae Mariae a gratiis, quae impensissime ibi colitur quamque paucos ante annos Ferrariensium Patronam ipse renuntiaverat, sacris operaretur. Hoc deinde in tempio Sancti Bernardinus Senensis, Laurentius a Brundusio, Ecclesiae Doctor, et Laurentius a Portu Mauritio sacris orationibus populum ad pietatis studium excitarunt, et alii Caelites, ut Sanctus Ignatius a Loyola, Sanctus Franciscus Borgia, Sanctus Carolus Borromaeus, plures Purpurati Patres, Episcopi, Principes constiterunt. Quibus omnibus adductus, Venerabilis Frater Natalis Mosconi, Ferrariensis Archiepiscopus, Nos rogavit, ut templum, tot laudibus celebratum, quod vulgo quidem Basilica a multo tempore appellaretur, non vero publico Sedis Apostolicae concessu, huius tituli honore augeremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam cathedralem Ferrariensem ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nulle et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Novembris, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana