Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

LUCE COLLUSTRANS

BEATA MARIA VIRGO, VULGO « DE IZAMAL » APPELLATA,
PRAECIPUA CAELESTIS PATRONA
ARCHIDIOECESIS YUCATANENSIS DECLARATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Luce collustrans superna saeculum caliginosum, Beata Maria Virgo, Dei Parens augusta, gloria generis humani, utpote primae et alius cuiusvis labis immunis, omniumque Mater opifera, praecipuo pietatis studio, ut accepimus, a Christifidelibus archidioecesis Yucatanensis colitur, qui eam adiecto nomine « de Izamal » consueverunt appellare. Idcirco Pius Pp. XII, Decessor Noster fel. rec., concessit, ut praeclara eius Imago sua auctoritate, anno mcmxrax, redimiretur diademate aureo. Quem ob laudabilem atque frugiferum cultum, nec non eo quod mense Novembri hoc anno quartum revolvetur saeculum ab eadem dioecesi constituta et hic, qui volvitur, annus ut Marianus in tota dicione Mexicana sollemnibus frequentatur. Venerabilis Frater Ferdinandus Ruiz Sohirzano, Archiepiscopus Yucatanensis, vota etiam significans Collegii Canonicorum ecclesiae metropolitanae sacrique cleri, Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem, nomine illo insignem, archidioecesis suae caelestem Patronam benigne renuntiaremus. Nos autem, fore confisi, ut ex hoc patrocinio Mariali pietatis ardor ea in regione vel magis exardesceret ac religio in vitae aCtione amplioribus augeretur incrementis, precibus huiusmodi, ad quas commendatio Venerabilis Fratris Aloisii Raimondi, Archiepiscopi titulo Tarsensis atque Apostolici in Mexico Delegati, accessit, libenti animo statuimus obsecundare. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, vulgo « de Izamal » appellatam, universae Yucatanensis archidioecesis principalem apud Deum Patronam constituimus ac declaramus, omnibus additis honoribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ald quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quitiquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Decembris, anno MCMLX, Pontificatus Nostri tertio.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana