Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD MICHAËLEM A IESU,
MODERATOREM GENERALEM
ORDINIS SS.MAE TRINITATIS REDEMPTIONIS CAPTIVORUM,
 SEPTINGENTESIMO ET QUINQUAGESIMO
EXEUNTE ANNO A PIO S. IOANNIS DE MATHA,
EIUSDEM ORDINIS CONDITORIS,
OBITU

SEPTIGENTI ET QUINQUAGINTA*

 

Septingenti et quinquaginta mox abibunt anni, ex quo S. Ioannes de Matha, terrestris vitae cursu confecto, ad caelum migravit. Dilectum Deo et hominibus cuius memoria in benedictione est (1) decet eum, tam fausta recurrente memoria, impensiore studio recoli, et quasi nitidiorem lucernam in Ecclesiae candelabro coruscare. Enimvero salutaris ac rei congruens Sacrarum Litterarum hortatrix personat vox: « Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua » (2).

Quapropter Nobis probandum esse censemus a te, dilecte fili, susceptum consilium, quod eo spectat, ut legiferi patris vestri vita inclita, opera, merita insigni celebratione honorentur.

Cum Ioannes de Matha et Felix de Valois, fraterno foedere ei coniunctus, postquam in solitario secessu diu precibus supernum impetraturi affiatum vacarunt, a Decessore Nostro Innocentio III assecuti sunt ut, nova in Ecclesia religiosa familia, Ordo SS. Trinitatis ad redimendos ab infidelibus captivos constitueretur, provido incepto caelestis gratia manifesto affuit. Qui Ordo profecto prosperi incrementi vires cepit; nam veluti generosa arbor, piantata apud decursus aquarum, fructum suum dedit tempestivum et folium eius non defluxit (3). Exquisitissimam messem caritatis, saepenumero heroico ritu exercitae, abunde protulit et christianae reipublicae adiumentum et solacium comparavit uberrimum. Historiae vestrae annales replicantibus patent innumera egregia opera a priscae aetatis sodalibus vestris perfecta, ut captivi cuiuslibet generis et aetatis e servitute christiani nominis osorum liberarentur.

Temporis adiunctis mutatis, religioso Instituto vestro alii campi finesque, evangelica caritate poscente, nunc panduntur, ut nempe animi Christi sanguine redempti infernae potestatis et peccati mancipio, quod ceteris durius et saevius est, eximantur. Reapse ad Dei unius et trini gloriam amplificandam, sinceri fratrum amatores, precum studio, voluntaria corporis afflictatione ecclesiasticis laboribus vacatis. Cuius navitatis certationem et progressum singulari cum delectamento conspicientes, flagrantia vota facimus, ut haec magis magisque vigeat, fioreat ac maiores usque christiano nomini utilitates et opportuna auxilia praebeat.

Antiquorum sodalium vestrorum magnanimam fortitudinem imita-mini, aemulo studio pie et fructuose agendi eorum vestigiis insistite. Non solum vovistis sanctitatem, sed omnis sanctitatis perfectionem: vestrum est Deo adhaerere; vestrum est ut nomen arcanae et adorandae Trinitatis solis instar mentibus nitidior effulgeat, magna in rem usumque vitae strenue deducere.

Bene ominatis verbis id cupientes, ut statae celebritates in honorem S. Ioannis de Matha feliciter cedant atque salutari cum fructu sui memoriam linquant perquam suavem ac diuturnam, tibi, dilette fili, et universis Ordinis SS. Trinitatis religiosis sodalibus et sacris virginibus, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Novembris anno MCMLXII, Pontificatus Nostri quinto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LV (1963), n. 1, pp. 31-32.

(1) Cfr. Eccli. 45, 1.

(2) Eccli. 44, 1-2.

(3) Cfr. Ps. 1, 3.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana