Index   Back Top Print

[ LA ]

 IOANNES PP. XXIII

NUNTIUS RADIOPHONICUS DATO
QUO LOCORUM ORDINARII
ET UNIVERSI ORBIS CHRISTIFIDELES ADHORTANTUR
AD IMPENSAS SUPPLICATIONES HABENDAS,
PER MAIUM MENSEM,
OB OECUMENICUM COGENDUM CONCILIUM
*

Die 27 Aprilis mensis a. 1959.

 

Venerabiles in Episcopatu Fratres
ac dilecti filii e catholico orbe!

Aetate hac nostra — quemadmodum christianae gentes haud semel experiundo compertum habuerunt et habent — Augusta Dei Parens rebus humanis adest praesentior, et, quo magis frigescit caritas, eo vehementius ad pietatem, ad virtutem, ad paenitentiam admissorum provocat filios; atque, dum nefariae pestes undique imminentes ingravescunt, eam persentimus esse clementissimam deprecatricem, quae Divinam Misericordiam pro nobis exoret meritasque culparum poenas avertat. Patronam scilicet habemus, quae plurimum potest apud Divinam Maiestatem, Matrem habemus, quae omnium laborum, quos filii perferunt, pientissime miseretur. Quam ob rem in salutis discrimen se sinit adduci, qui, huius saeculi iactatus procellis, opiferam eius manum arripere renuit.

Est praeterea Maria cum Ecclesia coniunctissima, quippe quae, in Hierosolymitano cenaculo cum Apostolis « perseverans in oratione » (1), adventum Spiritus Sancti sit praestolata, qui sacro Pentecostes die divino illam replevit vigore atque adeo effecit, ut multitudo gentium eidem aggregaretur; quin immo, ut ait Decessor Noster Pius XII, « ipsa fuit, quae validissimis suis precibus impetravit, ut Divini Redemptoris Spiritus, iam in Cruce datus, recens ortae Ecclesiae prodigialibus muneribus Pentecostes die conferretur » (2). Id igitur, quod Ecclesiae propositum est, ac difficultates, quibus urgetur, ad eandem Dei Genetricem pertinere quam maxime quis infitietur? Itaque, qui cum Ecclesia sentit eiusque profectum sincero expetit animo, pro ea Mariae Virgini crebras ac supplices adhibeat preces oportet.

Affirmate ergo profitemur spem plurimam Nos sitam habere in obsecrationibus, quae a fidelibus, amore inflammatis Deiparae, fiant. Ctim vero per mensem Maium, qui e probatissima consuetudine caelesti est Virgini sacer, peculiares precationes ritusque frequententur religiosi, consilium inivimus universum populum christianum commonendi, ut hoc tempore felicem exitum causae, quae sane maximi momenti est ac ponderis, a Dei Genetrice studeat impetrare. Ut enim iam palam ediximus, Concilium Oecumenicum statuimus cogere, cuius erit, id, quod universae Ecclesiae permagni intersit, pertractare.

Persuasum autem habemus ad tantam rem assequendam minus valere humana quaevis praesidia, plurimum vero posse preces fidelium easque enixas et assiduas. Sacris ergo Pastoribus curae sit, ut greges sibi commissos inducant ad impensas supplicationes habendas per hunc mensem Almae Dei Matri, christianae rei adiutrici potentissimae ac terrae caelique Reginae miserentissimae. Nominatim utriusque ordinis clerus, quem Maria praecipuo complectitur amore, vocari se noverit ad hoc propositum Nostrum per idem tempus magnis et continuis precibus illi commendandum. Idem praestent religiosae mulieres omnes, quae, a rebus abstractae humanis, in coenobiis Christo deserviunt. Populus fidelis hoc mense fiorifero ad Virginis aras cotidie sistere studeat, ut hac mente eius celebret laudes atque Rosarii petitiones honestissimas nectat in coronam. Si facultas desit tempia adeundi, intra domesticos parietes familiae ad eam admoveant preces submissas. Qui morbo conflictantur, dolores suos, quasi acceptissimum sacrificium, offerant, ut hanc amantissimam Matrem propitient. Pueros denique et puellas, qui innocentia nitent et gratia, hortamur, ut huius rei causa, quae Nobis tantopere cordi est, ad eam faciant vota, quae, virginali decore illustris, insontium animarum obsecrationes libentius excipit atque exaudit.

Praesertim vero novendiales supplicationes, quae ante Pentecosten, ubique terrarum fieri solent, quaeque hoc anno eodem mense Maio agentur, studiosiore cum voluntate habeantur, omnesque, ante Deiparae strati altaria, quae Paracleti Sponsa merito appellatur, eiusdem Spiritus Sancti munera exposcant, ut nova quaedam Pentecoste arrideat christianae familiae.

Huiusmodi ergo quasi precum concentu, qui e tota Ecclesia catholica ad eius personat Solium, exorata, Augusta Caeli Regina votis Nostris faveat spemque cumulet Nostram. Qua bona dum tenemur expectatione, vobis, Venerabiles Fratres, et universis, qui hortationi huic Nostrae volenti respondebunt animo, Benedictionem Apostolicam amantissime in Domino impertimus.


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 314-316.

(1) Cfr. Act. Apost. 1, 14.

(2) Litt. Encycl. Mystici Corporis, A.A.S., 35 [1943], p. 248.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana