Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
HABITA, CUM COETUS COGERETUR
COMMISSIONIS DE APOSTOLATU LAICORUM
 CONCILIO OECUMENICO VATICANO
ALTERO APPARANDO:
BEATISSIMUS PATER CHRISTIFIDELES HORTATUR
UT PRECES EFFUNDANT
AD PACEM INTER GENTES IMPETRANDAM,
IUSTITIA ET CARITATE FIRMATAM
*

Die VI Iulii mensis a. 1961

 

Tristissima nuntia, quae hesterno die cruenta funera et lamentabiles rerum exitus in Algeriae finibus exstitisse referebant, animum Nostrum, qui omnes populos paterna caritate complectitur, inenarrabili maestitia compleverunt, itemque maxima affecerunt cura et sollicitudine.

Ubi primum de lisce eventibus certiores facti sumus, omnipotentem Deum iterum iterumque precati sumus, ut turbidas rerum condiciones sua providentia temperaret, partesque aversas ad aequabilem reducendo rationem componeret. Atque hodie Eucharistica hostia summo mane litavimus, ut Christus Iesus, qui est cc admirabilis, consiliarius, Deus fortis ... Princeps pacis » (1), pacem restituat, voluntatum conspirationem et quasi concentum efficiat.

Haec omnia, ut par est, Nos singulariter commovent, siquidem perpulchras illas oras, caeli marisque amplitudine nitentes, haud multos abhinc annos studiose invisimus, earumque gratam recordationem in pectore Nostro servamus; sed cetera quoque mala calamitatesque, dissensiones et contentiones, quae, pro dolor, e pluribus terrarum orbis partibus nuntiantur, pari sane maerore Nos cotidie angunt atque sollicitant, quippe quibus aegre constet eam, quam mundus dare non potest, pacem adhuc populos non coniungere, eamque frustra desiderari, non omnibus viribus custodiri.

Quam ob rem, opportuna hac data occasione vos alloquimur, venerabiles Fratres ac dilecti filii, qui laicorum omnium in Ecclesia Sancta partes sollemniter sustinetis; vosque certissima fiducia hortamur, ut Nostris preces vestras continenter adiungatis. Faxit Deus ut omnes homines, pretioso Christi sanguine redempti atque in unam veluti familiam congregati, fraterno foedere usque coalescant; populorum duces et rectores Sua gratia illuminet, ut veram, securam, stabilemque pacem inducant: illam dicimus pacem, quae iustitia et caritate continetur atque firmatur.

 


* AAS 53 (1961) 503-504.

(1) Is. 9, 6.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana