Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

SANCTISSIM I DOMINI NOSTRI
LEONIS DIVINA PROVIDENTIA
PAPAE XIII

LITTERAE APOSTOLICAE
QUIBUS EXTRAORDINARIUM IUBILAEUM INDICITUR

MILITANS IESU*

VENERABILIBUS FRATRIBUS

Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis et Episcopis cum Apostolica Sede
pacem et communionem habentibus, et dilectis Filiis universis Christi Fidelibus
Salutem et Apostolicam Benedictionem.

LEO PP XIII.

Venerabiles Fratres, et dilecti Filii

Militans Iesu Christi Ecclesia, quae hominum generi maxime potest salutem incolumitatemque praestare, tam graviter in hac calamitate temporum exercetur, ut in novas quotidie procellas incurrat, vere comparanda cum Grenesarethana illa navicula, quae, dum Christum Dominum eiusque discipulos olim veheret, maximis turbinibus ac fluctibus quatiebatur. Revera qui cum catholico nomine gerunt inimicitias, ii nunc numero, viribus, consiliorum audacia praeter modum insolescunt; neque satis habent doctrinas caelestes palam abdicare, sed summa vi impetuque contendunt, ut Ecclesiam aut omnino a civili hominum consociatione repellant, aut saltem in publica populorum vita nihil posse cogant. Ex quo fit, ut illa in fungendo munere, quod ab Auctore suo divinitus accepit, magnis undique se difficultatibus implicatam ac retardatam sentiat.

Nefariae huius coniurationis acerbissimi fructus in Pontificem Romanum maxime redundant; cui quidem, legitimis iuribus suis deiecto atque in exercendis maximis muneribus multimodis impedito, figura quaedam regiae maiestatis, quasi per ludibrium, relinquitur. Quapropter Nos, divinae providentiae consilio in hoc sacrae potestatis fastigio collocati, Ecclesiaeque universae procuratione districti, et iamdiu sentimus et saepe diximus, quantum haec, in quam Nos temporum vices compulerunt, aspera sit et calamitosa conditio. Commemorare singula nolumus: verumtamen manifesta sunt omnibus quae in hac Urbe Nostra plures iam annos geruntur. — Hic enim in ipso catholicae veritatis centro sanctitati religionis illuditur, et dignitas Apostolicae Sedis laeditur, et in crebras profligatorum hominum iniurias pontificia maiestas obiicitur. — Erepta potestati Nostrae plura sunt, quae Decessores Nostri pie liberaliterque instituerat, ac successoribus suis inviolate servanda transmiserant; neque temperatum est, quin iura laederentur sacri Instituti christiano nomini propagando: quod quidem non de religione solum, sed etiam de humanitate gentium praeclare meritum, nulla unquam vis superiorum temporum violaverit. — Templa catholici ritus clausa vel profanata non pauca, haeretici ritus multiplicata; doctrinarum pravitas scribendo agendoque impune diffusa. — Qui rerum summa potiti sunt, dant saepe operam constituendis legibus in Ecclesiam nomenque catholicum iniuriosis: idque in conspectu Nostro, quorum curae omnes ex Dei ipsius mandato vigilare in eo debent, ut christiana res incolumis et Ecclesiae iura salva sint. — Nullo autem respectu ad illam, quae est in Romano Pontifice, docendi potestatem, ab ipsa institutione iuventutis auctoritatem Nostram intercludunt; ac si Nobis est permissum, quod nulli privatorum interdicitur, in institutionem adolescentium scholas sumptibus Nostris aperire, in eas ipsas legum civilium vis et severitas invadit. — Quarum rerum funesto spectaculo multo vehementius commovemur, quod succurrendi facultas, quam maxime optaremus, Nobis non suppetit. In potestate enim sumus verius inimicorum quam Nostra; atque illa ipsa, quae Nobis conceditur, usura libertatis, cum eripi aut imminui alieno possit arbitrio, certum non habet stabilitatis constantiaeque firmamentum.

Interea quotidiano rerum usu manifestum est, malorum contagionem magis magisque serpere per reliquum christianae reipublicae corpus, et ad plures propagari. Etenim aversae ab Ecclesia gentes in miserias incidunt quotidie maiores; atque ubi semel extincta aut debilitata fides catholica sit, finitimum est iter ad opinionum insaniam rerumque novarum cupiditatem. Eius autem, qui Dei vices in terris gerit, maxima et nobilissima potestate contempta, perspicuum est, nullos hominum auctoritati frenos superesse tam validos, qui possint indomitos perduellium spiritus compescere, aut ardorem dementis libertatis in multitudine coercere. — Atque his de causis civilis hominum societas, etsi magnas iam ealamitates suscepit, maiorum tamen periculorum suspicione terretur.

Quo igitur Ecclesia queat inimicorum conatus refutare, suumque munus, utilitatis omnium caussa, perficere, multum laboret necesse est, multumque contendat. In hoc autem certamine vehementi et vario, in quo et divina agitur gloria, et de salute animorum sempiterna dimicatur, frustra esset omnis hominum virtus et industria, nisi caelestia adiumenta suppeditàrentur opportuna temporibus. — Quare in trepidis afflictusque christiani nominis rebus, hoc semper laborum ac sollicitudinum perfugium esse consuevit, summis precibus a Deo postulare, ut opitularetur laboranti Ecclesiae suae, impertiretque depugnandi virtutem, triumphandi potestatem.—Hunc igitur Nos praeclarum morem disciplinamque maiorum imitati, cum probe intelligamus, tanto Deum magis esse exorabilem, quanto in hominibus maior est vis poenitendi, gratiaeque cum eo reconciliandae voluntas, idcirco, caelestis praesidii impetrandi atque animorum iuvandorum caussa, sacrum Iubilaeum extra ordinem catholico orbi per has Litteras Nostras indicimus.

Itaque de omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi atque solvendi potestate, quam Nobis Dominus licet indignis contulit, universis et singulis utriusque sexus Christifidelibus plenissimam peccatorum omnium indulgentiam, ad instar generalis Iubilaei, concedimus, si modo effecerint, qui in Europa agunt, a proximo die 19 huius mensis Martii, sacro ob memoriam sancti Iosephi beatae Mariae Virginis Sponsi, ad diem primum Novembris, solemnem ob memoriam caelitum universorum inclusive; qui vero extra Europam, ab eodem proximo die 19 huius mensis Martii usque ad postremum diem labentis anni MDCCCLXXXI inclusive, quae infra praecepta sunt: scilicet quotquot sunt Romae cives vel hospites Basilicam Lateranensem, item Vaticanam et Liberianam bis adeant, ibique per aliquod temporis spatium pro catholicae Ecclesiae et huius Apostolicae Sedis prosperitate et exaltatione, pro extirpatione haeresum omniumque errantium conversione, pro christianorum Principum concordia ac totius fidelis populi pace et unitate, secundum mentem Nostram pias ad Deum preces effundant; iidem uno die esurialibus tantum cibis utentes ieiunent, praeter dies in quadragesimali indulto non comprehensos, aut alias simili stricti iuris ieiunio ex praecepto Ecclesiae consecratos, praeterea peccata sua rite confessi sanctissimum Eucharistiae sacramentum suscipiant, atque eleemosynae nomine in pium aliquod opus quidquam conferant. Qua de re ea Instituta nominatim commemoramus, quorum tuitionem charitati Christianorum haud ita pridem per Litteras commendavimas, nimirum Propagationem Fidei, sacram Iesu Christi Infantiam et Scholas Orientis; quas quidem in remotis etiam et silvestribus plagis instituere et provehere, ut pares necessitatibus sint, optatissimum Nobis destinatumque in animo est. — Ceteri vero omnes extra Urbem ubicumque degentes tria templa ab Ordinariis locorum vel eorum Vicariis seu Officialibus, aut de eorum mandato et, ipsis deficientibus, per eos qui ibi curam animarum exercent designanda, bis, vel si duo tantum sint templa, ter, aut si unum, sexies, dicto temporis intervallo, adeant; item alia opera, quae supra commemorata sunt, peragant. — Quam indulgentiam etiam animabus, quae Deo in charitate coniunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari posse volumus. — Praeterea locorum Ordinariis indulgemus, ut Capitulis et Congregationibus tam saecularium quam regularium, sodalitatibus, confraternitatibus, universitatibus, seu collegiis quibuscumque memoratas Ecelesias processionaliter visitantibus, easdem visitationes ad minorem numerum pro suo prudenti arbitrio reducere queant.

Concedimus vero, ut navigantes et iter agentes, ubi ad sua domicilia, seu alio ad certam stationem sese receperint, visitata sexies Ecclesia maiore aut parochiali, ceterisque operibus, quae supra praescripta sunt, rite peractis, eamdem indulgentiam consequi possint. — Regularibus vero personis utriusque sexus, etiam in claustris perpetuo degentibus, nec non aliis quibuscumque tam laicis, quam ecclesiasticis, saecularibus vel regularibus, qui carcere, infirmitate corporis, aut alia qualibet iusta caussa impediantur quominus memorata opera, vel eorum aliqua praestent, concedimus atque indulgemus, ut ea Confessarius in alia pietatis opera commutare possit vel in aliud proximum tempus prorogare, facta etiam potestate dispensandi super Communione cum pueris nondum ad primam Communionem admissis.

Insuper universis et singulis Christifidelibus, tam laicis quam ecclesiasticis, saecularibus ac regularibus cuiusvis Ordinis et Instituti etiam specialiter nominandi, facultatem concedimus, ut sibi ad hunc effectum eligere possint quemcumque presbyterum Confessarium tam saecularem quam regularem ex actu approbatis; qua facultate uti possint etiam Moniales, Novitiae, aliaeque mulieres intra claustra degentes, dummodo Confessarius approbatus sit pro Monialibus. — Confessarius autem, hac occasione et durante huius Iubilaei tempore tantum, omnes illas ipsissimas facultates largimur, quae a Nobis tributae fuere in alio Iubilaeo concesso per Nostras Litteras Apostolicas datas die XV mensis Februarii anno MDCCCLXXIX, quae incipiunt Pontifices Maximi, iis tamen omnibus semper exceptis, quae in iisdem litteris a Nobis excepta fuere.

Quo autem fructus salutares, qui Nobis propositi sunt, ex hoc sacro Iubilaeo tutius atque uberius percipiantur, hoc magnopere studeant universi, ut magnam Dei Matrem praecipuo per id tempus obsequio cultuque demereantur. — Ipsum autem sacrum Iubilaeum, in tutelam fidemque tradimus ac commendamus sancto Iosepho, castissimo beatae Virginis Mariae Sponso, quem gloriosae recordationis Pius IX P.M. totius Ecclesiae Patronum declaravit, et cuius opem suppliciter quotidie implorari ab omnibus Christi fidelibus optamus. — Praeterea cunctos hortamur, ut peregrinationes suscipere pietatis caussa velint ad sanctorum caelitum aedes, quae peculiari religione in variis regionibus sanctae ac venerabiles haberi consueverint: quas inter in Italia praestat sacrosancta Virginis Mariae Lauretanae domus, quam altissimorum mysteriorum memoria commendat.

Quapropter in virtute sanctae obedientiae praecipimus atque mandamus omnibus et singulis Ordinariis locorum, eorumque Vicariis et Officialibus, vel ipsis deficientibus, illis qui curam animarum exercent, ut cum praesentium Litterarum transumpta aut exempla etiam impressa acceperint, illa in sua quisque ditione publicanda curent, populisque etiam verbi Dei praedicatione, quoad fieri possit, rite praeparatis, Ecclesiam seu Ecclesias visitandas ut supra designent.

Ut autem praesentes Litterae, quae ad singula loca deferri nequeunt, ad omnium notitiam facilius deveniant , volumus ut praesentium transumptis vel exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo munitis personae in dignitate ecclesiastica constitutae, ubicumque locorum eadem prorsus fides habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud s. Petrum sub annulo Piscatoris die XII Martii A. MDCCCLXXXI, Pontificatus Nostri anno Quarto.

 


*A.S.S., vol. XIII (1880), pp. 385-389.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana