Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

LITTERAE SSMI D. N. LEONIS PAPAE XIII
DE SUBIECTIONE QUAE SCRIPTORIBUS INCUMBIT
QUOAD NEGOTIA RELIGIOSA ET QUOAD ECCLESIAE
ACTIONEM IN CATHOLICAM SOCIETATEM
*

 

Literae tuae filialis erga Nos amoris et sincerae devotionis sensibus exquisitissimis refertae, animum nostrum recenti moerore, eoque gravi, affectum, dulci solatio leniverunt.

Probe nosti, nihil nobis luctuosius contingere posse, quam inter catholicos perturbatum videre concordiae spiritum, ecccussamque tranquillam animorum quietem, fiduciam ac submissionem, quae filios decet, in paternam, quae ipsos regit, auctoritatem. Proinde ipso primo huiusce calamitatis indicio fieri non potest; quin vehementer angamur, atque ilicet periculum arcere curemus.

Itaque recens cuiusdam scripti, a quo minus expectandum erat, quodque et tu deploras, publicatio; rumor qui exinde excitus est, et commentationes quarum causa fuit, nos neutiquam tacere iubent super re, cuius tractatio quamvis forte ingrata cedere possit, non ideo tamen cum in Gallia, tum etiam alibi minus opportuna erit.

Ex quibusdam, quae observantur, indiciis, haud ediscere difficile est, inter catholicos nonnullos esse, quod forsan temporibus hisce vitio est tribuendum, qui subditi officiis quae ad ipsos in Ecclesia spectant, minime contenti, aliquam in eiusdem regimine partem sibi competere posse autumant; aut saltem ecclesiasticae auctoritatis actus discutere et iudicare sibi permissum esse existimant.

Quod quidem, si obtineret gravissimum esset Ecclesiae incommodum ac dedecus : in qua, certa divini Fundatoris voluntate, duae apprime distinguuntur partes, docens et discens, Pastores et greca; atque inter ipsos Pastores unum esse omnium caput, Pastoremque supremum. Solis utique Pastoribus docendi, iudicandi regendique omnis potestas adtributa est: Fidelibus vero eorumdem documenta excipiendi, iudicio se subiiciendi, officium impositum est; ut se ab illis et regi, et corrigi atque in salutem duci sinant.

Nimirum omnino necesse est, ut fideles λαἴκοι Pastoribus suis mente et corde subditi sint, atque isti cum illis Ecclesiae Capiti, supremo Pastori: in qua subordinatione ac dependentia, Ecclesiae ordo et vita consistit, tum ad bene operandam, atque incoepta feliciter perficienda, certissima conditio. Contra si fideles λαἴκοι sibi auctoritatem arrogent, si iudices et magistros ipsi se constituant, si qui subditi sunt aliam normam ab ea quam suprema auctoritas tradit, omnino diversam praeferant, vel ut ista praevaleat attentent, hoc perinde esset ac ordinem susdeque vertere, in plerosque animos confusionem immittere et a recta via aberrare. — Quo ab officio adeo sancto ut quispiam extorris fiat, nequaquam opus est sive Episcopis, sive supremo Ecclesiae Capiti se Manifeste opponere; sed illa sufficit oppositio, quae actibus non adeo directis perficitur: eo periculosior, quo quis falsa pietatis specie eos occultare conetur. — Item huic Sancto officio deficit, qui dum Romani Pontificis potestatem dotesque asserere se iactat, Episcopos, ipsi fide et communione coniunctos, non veretur, aut non ita, ut par est, eorum auctoritatem magni facit, aut demum eorum actus intentionemve, Sedis Apostolicae iudicium praeveniens, perperam interpretatur. Item postremo minus sincerae submissionis argumentum est, quamdam velut oppositionem inter Pontificem et Pontificem adstruere.

Ii qui inter diversa statuta, praesenti posthabito, praeteritum tenent, Eius auctoritati qui ipsos dirigendi ius et officium habet, obedientiae specimen neutiquam praebent: hi nimirum illis quodammodo assimilantur, qui damnati, futurum Concilium, aut Pontificem rem melius edoctum, appellare contendunt. Quod hac super re omnino tenendum edicimus, illud est, in generali Ecclesiae regimine, salvis quae ad ipsius rei naturam pertinent officiis, omnibus Romanis Pontificibus ab ipso Apostolico munere impositis, eorum cuique eam agendi rationem sequendam relinqui, quae iuxta tempora et cetera rerum adiuncta, optima sibi videatur. Cuius rei solus Ipse Pontifex iudex est, quum Ipsi non modo specialia lumina; sed et de Ecclesiae universae statu, atque indigentiis, quibus Apostolica Providentia se conformet necesse est, amplior notitia, apprime suppetant. Idem, cui omnium partium bonum curandum commissum est, de generali totius Ecclesiae bono curam habet: ceteri vero omnes, qui huic ordini subiecti sunt, supremi Rectoris actionem intentionemque obsecundare profecto debent. Quemadmodum una est Ecclesia, et unum Caput, ita unum est regimen, cui omnes subsint oportet. — Ex quorum principiorum oblivione fit, ut in Catholicis observantia, generatio ac fiducia minuatur erga Eum, qui dux illis datus est, et vinculum illud amoris et subiectionis relaxetur, quod omnes Fideles suis Pastoribus, atque omnes Fideles Pastoresque Pastori supremo colligare debet ; in quo quidem vinculo omnium incolumitas statusque praecipue consistit. Item oblivioni datis, aut neglectis his principiis iisdem, σχισμασι ac dissidiis via Catholicis panditur latissima, gravissimo cum detrimento illius unitatis, quod est Nota, qua Iesu Christi Discipuli distinguuntur ; quodque si semper, at speciali modo praesenti tempore, quo omnium adversariorum potentia in malum colligata est, omnibus in primis cordi esse debet, uti bonum maximum; cuius causa omnis personalis sensus et privatum commodum silere oporteret.

Quod quidem officium si in omnes generali modo incumbit at vero praesertim Ephemeridum scriptores urget; qui nisi hoc spiritu docili submissoque, cuique catholicorum adeo necessario, informati sint, ad ea quae deplorantur mala latius diffundenda, gravioraque efficienda potius adiumento essent. Munus quod ad ipsos spectat, in iis omnibus, quae Religionis intersunt, quaeque Ecclesiae in Societate humana actionem attingunt, hoc est, suis Episcopis, Romanoque Pontifici, sicut et ceteri fideles omnes, mente et voluntate plene subesse, eorum documenta sequi et publicare, impulsum plena animi submissione obsecundare, praeceptionesque vereri, et verendas curare. Qui secus ageret, ut quorum in hac Epistola Spiritum atque intentiones reprobavimus, studiis commodisque inserviret, nobili quam suscepit Missioni deficeret, atque ita agens, Ecclesiae bonum se prosequi, causamque iuvare frustra gloriaretur, non aliter quam qui catholicam veritatem attenuare vel dimidiare niteretur, aut vero nimis timidum se ei amicum exhiberet.

Ad haec tecum, Dilecte Fili, disserenda, praeter opportunitatem, quam istic in Gallia praeseferre possunt, animi tui sensa, quae probe novimus, ac prudens ratio, qua te his difficillimis temporibus, fortiter gessisti, Nos impulerunt. Firmus semper atque animosus in iis quae Religionis intersunt, sacrisque Ecclesiae iuribus tuendis, ea in recenti quadam, quae sese obtulit, occasione strenue asseruisti, et voce tua praeclara ac praepotente publice propugnasti. Sed una cum animi fortitudine agendi modum serenum atque tranquillum, causa dignum quam defendis, sollerter consociasti, animum gerens inordinatis motibus liberum, atque Apostolicae Sedis praeceptionibus Nobisque absolute devotum. Pergratum Nobis est laetitiae nostrae, ac summae in te benevolentiae testimonium tibi denuo exhibere, hoc tantummodo dolentes, valetudinem tuam talem non esse; qualem Nos vehementer percuperemus. Incensa vota Deo nuncupamus, precesque assiduus fundimus, ut eam tibi optimam restituat, servetque diutissime. Atque divinorum beneficiorum, quae super te cumulata postulamus, tanquam pignus, Tibi Dilecte Fili, universo isti Clero populoque, ex genitissimo corde Apostolicam benedictionem nostram impertimus.

Dat. Romae apud S. Petrum die 17 Iunii anni 1885. Pontificatus nostri VIII.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XVIII (1885), pp. 3-9.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana