Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE SANCTISSIMI PATRIS LEONIS XIII
AD ARCHIEPISCOPUM RHODIENSEM EPISCOPUM MELITENSEM:
QUIBUS DOLET DE PROCACI LICENTIA EPHEMERIDUM
MELITENSIUM CONTRA SUUM PASTOREM ET APOSTOLICAM SEDEM*

 

AD VENERABILEM FRATREM PETRUM
ARCHIEPISCOPUM RHODIENSEM EPISCOPUM MELITENSEM

Venerabilis Frater, Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Graviter admodum molesteque tulimus, prout Te iam docui Dilectus Filius Noster Cardinalis a publicis negotiis Administer, procacem quorundam Melitensium ephemeridum scriptorum licentiam, qui Te, Pastorem suum, indignis contumeliis impetere et hanc Apostolicam Sedec pari iniuriae genere laeessere ausi sunt. Nec minus improbandi sunt ausus huiusmodi quod eorum petita fuerit occasio ex quibusdam documentis in vulgus editis, quae ad consilia spectabant ultro citroque collata circa negotia quaedam ecclesiastica istius insulae inter Sedem Apostolicam et Gubernium Serenissimae Anglorum Reginae. Illud sane miserimi quod opinationes quaedam, utut a Nostris alienae, iis comprehensae litteris ansam praebere potuerint ad incendendos populares animos, qui eo facilius inflammari solent, quo callidius iis faces verborum admovent homines nequam, quibus ea res expedit ad conflandam vulgi invidiam adversus eos quibus praecipuus habendus est honor. Plane eo intendit haec animorum concitatio ut corrumpat quod optimum est, eaque discindatquae fuerant coniunctissima. Novimus enim quanta in populo Melitensi sit suavitas ingenii et morum, quantum catholicae religionis studium quod iis magni gentium Apostoli praesentia et voce inditum fuit, quanta nobilitas rerum a maioribus gestarum, quanta in hanc supremam veritatis Cathedram observantia et fides. Quin etiam ex recentibus testimoniis, quum sacerdotii Nostri natalem quinquagesimum ageremus, perspecta habuimus summa erga Nos Melitensium studia et officia. Quare illos singulari caritate complectimur, et omni qua valemus ope non modo spiritualem illorum curare salutem contendimus sed et rationibus civilibus favere quo prosperioribus rebus utantur. At quo impensius eos diligimus eo dolemus acerbius dum versatur ob oculos imago hominis inimici, qui pietatem in patriam praetexens superseminat zizania tritico lectissimo, diffidentiam excitat, dissidia serit, factorum veritatem pervertit, recta hominum consilia male explicando detorquet in laevam partem, atque ita legitimae auctoritati Ecclesiae non modo debitum detrectat obsequium, sed etiam iniuriam infert, avertitque ab ea fidelium animos avita pietate addictissimos. Porro haec de qua querimur calumnia et fraus inimici hominis satis in aprico erit, si sedato animo respiciatur Romanorum Pontificum in rebus agendis consuetudo, eaque expendantur quae nuper de Melitensibus negotiis inter Nos et Regium Gubernium Britannicum convenere. Testatur historia Sanctam hanc Sedem in parandis atque ineundis conventionibus cum civili potestate iugiter populorum commodis et rationibus studuisse, quo factum est ut saepe in offensiones incurreret, simultates susciperet, discrimina obiret, irae potentium fieret obnoxia. Porro quoties de rebus agitur quae ad religionem pertinent, quarum, mandante Deo, tutelam gerit prae primis et iudicia exercet, nulla cupiditate aut studio rerum humanarum obscuratam mentem ad eas advertit illudque spectat unice quod gloria Dei postulet et animarum salus, quodque magis ad bonum publicum, ad gentium pacem et tranquillitatem expediat. Eodem et Nos spectavimus in conventione ineunda cum Britannico Gubernio, qua nihil derogatum est de Ecclesiae iuribus et libertate, imo ea firmius adserta sunt et constituta. Dumtaxat quaedam ecclesiasticae disciplinae capita, usu iam recepta, accuratius definita sunt, utriusque supremae potestatis consensu, huius pactionis ope. Iamvero dum haec agentes ea quoque curaremus quae usui et decori erant futura ephebeo ecclesiastico Melitensi, ubi instituuntur Ecclesiae administri, quos lucem mundi et salem terrae esse iubet divina vocatio, Nos praeterire non poterat quid ipsa posceret natura loci quae incolas simul consociat Melitenses et Anglos. Scilicet e re Nobis visum est curare ut ampliore aptioreque cultura alumni expoliantur, quo commodius et efficacius Clerus iste tuus sacrum ministerium obire queat operamque conferre ad Melitensium aeque ac Anglorum salutem, non minus sacerdotii dignitate gravis quam auctoritate doctrinae. Id vero haud officit quominus impense studia excolantur patrii idiomatis aliarumque disciplinarum quae decent exornantque ecclesiasticos viros.

Itaque Tibi vehementer commendamus et fore confidimus ut iuvenis clerus, in quo laeta spes Ecclesiae succrescit, tum pietate floreat, tum instructu severiarum scientiarum et bonarum artium quo illustrior fit et utilior sacri ministerii perfunctio. Iunctum autem doctrinae vigeat studium ecclesiasticae disciplinae, ut ex isto florenti plantario egregii prodeant administri caritatis et pacis qui ceteris exemplo sint et quam de se excivere in Nobis sustineant expectationem. Cleri similes fideles e populo sint, qui solidati in fide concordiam diligant, subsint ultro auctoritati legitimae, pie matrem Ecclesiam colant, caveant autem imprimis ne excidant a propria firmitate errore traducti et fraude pravorum hominum, qui religionem simulantes et caritatem patriae adiutricem praebent operam sectis Ecclesiae infensis, eoque intendunt per maledicta et probra typis vulgata ut viris ac rebus infamiam inferant, queis omnis debetur honos atque unitatem proscindant quae disciplinae et obedientiae nexibus continetur.

Equidem haud ambigimus quin pro pastorali zelo et prudentia tua curam operamque omnem sis collaturus ut discutiantur nubes quae offusae sunt veritati, atque ita gratulari possimus invicem, quod cumulate assequuti fuerimus quod erat in utriusque votis.

Pignus interea Nostrae dilectionis habeto Apostolicam Benedictionem, quam Tibi, Ven. Frater, clero et fidelibus Tuae curationi commissis peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 27 Julii anno 1890. Pontificatus Nostri decimo tertio.

 

LEO PAPA XIII


*ASS, vol. XXIII (1890-1891), pp. 129-131.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana