Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

LITTERAE SSMI D. N. LEONIS PAPAE XIII
AD EMUM CARDINALEM MARIANUM RAMPOLLA DEL TINDARO,
QUOAD PUBLICOS CLAMORES ROMAE PERACTOS DIE VIGESIMA SEPT. 1895*

 

Eme Cardinalis

Publici ac populares, praeter morem, clamores, quorum ultimus per Urbis vias sonus vix extinctus est, nonnulla ad te hac super re verba facere Nobis suadent, haud equidem ut iustum moerori nostro solatium comparemus ; sed potius ut facti gravitatem, atque eorum, qui illud inspirarunt, consilia opportune patefaceremus.

Profecto ille humanitatis sensus ac dignitatis, qui in animis etiam vehementi affectu concitatis inesse solet, sperare nos sinebat, aliquam saltem senectutis nostrae rationem habitum iri. At vero inurbane omnia potius agere placuit; adeo ut nobis contigerit ferme proxime testes esse apotheoseos rerum novarum italicarum, et, quae exinde consecuta est, expoliationis S. Sedis. Iniuriis tolerandis, et veniae facile concedendae Deo adiuvante, assueti, contumeliam personae illatam praeterimus, praesertim vero cum ad hanc animi nostri maestitiam leniendam catholicarum gentium pietas sponte subvenerit; quas inter Italia generosis protestationibus, et pretiosissimis benevolentiae significationibus exhibitis eminuit.

Verum quod magis Nos commovet et angit est ipsa publica iniuriae huic Sedi Apostolicae inlatae ostentatio, atque evidens animi propositum perpetuo conflictum prosequendi potius quam amice componendi, cuius tristissimos effectus recensere nemo potest.

Facti gravitas per se cuique nota, ex ipsis eorum, qui eiusdem facti auctores vel laudatores extiterunt, confessionibus clarius patet. Laudibus quippe quod anno MDCCCLXX hic gestum est, in Coelum extollentes id in primis spectarunt, ut quod tum bello obtinuerunt, id stabile ac firmum statuerent, atque Italiae Orbique universo denuntiarent, Romanum Pontificem, ad ipsos quod attinet, servili iugo subeundo, sine ulla spe libertatis recuperandae, iam acquiescere oportere.

Nec satis : ulterius insuper progressi sunt, ut impium, quod mente conceperunt, consilium re ipsa perficerent. Quippe in occupanda Urbe finis ultimus, quamvis fortasse non in omnium mente, qui in id operam contulerunt, sed profecto perduellium societatum, qui primi auctores fuerunt, haud quaquam est, aut saltem non unicus, politica italicae unitatis constitutio. Enimvero ille adeo efferatae violentiae actus, cuius in historia raro admodum exempla occurrunt, in perduellium decretis velut adminiculum ac praeludium esse debebat nequioris consilii. Si manus ad moenia civilis huius Metropolis diffindenda protensa fuit, hoc ideo factum est, quo facilius Urbs Sacerdotalis per ipsos expugnaretur ; utque cominus, quod adeo expetebant, Spiritualem Romanorum Pontificum potestatem labefactarent, terrestre huius propugnaculum perdu elles isti primo adnisi sunt demoliri. — Quinque abhinc lustris Roma circumspiciens, campum velut Dominus obtinere christianarum institutionum ac dogmatum oppugnatores videt: reprobam quamque doctrinam late diffusam : Christi Vicarii personam et ministerium impune despectum: loco christianae Fidei ius libere cogitandi atque credendi suffectum, et Petri Cathedrae, novae perduellium sectae magisterium. Atque huic nimirum nefasto idearum factorumque complexui nuper ausum est iuris et perpetuitatis speciem attribuere novae legis promulgatione sancitam et fragosis publicisque clamoribus, quos impiae sectae fautores praeeuntes sine pudore obsecundarunt. Est ne istud, quaesumus italicae unitatis triumphus, an vero apostasiae proclamatio ?

Iustitiam finalis triumphus certissime manet, quemadmodum Roma de immutabili ac divina sua destinatione secura est. Interea tamen illa pessumdatur; huius vero destinationis effectus pessima sectarum coniuratione, atque eorum qui ipsas fovent, iniqua opera praepeditis. Quid hoc italicam nationem iuvat ? Romae occupatio Italiae populis velut salutis prima lux, et futurae prosperitatis auspicium conclamata fuit. Nequaquam inquiramus, utrum eventus, ad materialia bona quod attinet, promissa conflrmarint. At vero certum omnino est, per Urbis acquisitionem, armis comparatami, si animos species, divisam potius Italiam fuisse, quam unitate donatam. Constat autem hoc intervallo audaciores evasisse cuiusvis generis cupiditates ; morum licentiam, iure publico favente, late ubique obtinuisse, et quae inde consequitur, religiosae fidei imminutionem ; eorum qui humanas divinasque leges contemnunt, excrevisse numerum ; extremas (quas vocant) factiones numero ac vi auctas esse, furentesque phalangas in civilem ordinem atque socialem funditus evertendum coniuratas.

At enim inter tot malorum eluviem secta isthaec infensa haud quaquam quiescit, sed bellum in illud divinum institutum inferre ferocius pergit, in quo validissimi omnium ac tutissimi praesidii reperiundi spem reponi oporteret. Ecclesiam videlicet, speciatim vero eius visibile Caput, cui una cum civili Principatu αὐτονομὶα sublata est, haud minus Pontificis dignitati conveniens, quam Apostolici ministerii libertati necessaria. Vanum est autem ad civilis legis remedia effugere; nullum quippe ex iuridicis statutis veram ac plenam libertatem sine certa quadam territoriali prorsus immuni dominatione, in Nos conferre potest. Ea vero vitae conditio, quam hi Nobis omnino tutam praestitisse affirmant, nequaquam ipsa est, quae Nobis competit atque opus est. Ea vera libertas non est, sed specie tantum et insuper incerta atque instabilis, quia alieno arbitrio obnoxia. Hanc quippe libertatis speciem qui dedit, idem auferre potest: heri sancita est, cras deletur. Reapse enim non hisce iisdem diebus, eorum quae Pontifici tuendo per legem statuta fuerunt, hinc impudenter flagitata, inde vero minaciter intentata abrogatio fuit? At enimvero nec minae, nec sophismata, neque impudentes criminationes, quasi ita persistendo inanem Nobis gloriam conquirere velimus, efficere poterunt, ut Apostolici nostri muneris vox sileat. Quodnam sit, quodque esse debeat verum Pontificiae libertatis praesidium, iam tum perspici potuit, cum primus christianus Imperator, relicta Roma, Byzantium imperii sedem transferendam duxit. Exinde ad haec usque tempora, nemo eorum, qui rerum Italicarum potiti sunt, Romae considere visus est. Inde initium vitamque sumpsit civilis Ecclesiae dominatus, haudquaquam phrenetici furoris ope, sed divinae Providentiae consilio, optima quaeque nomine praeseferens, quae legitimam constituere valent cuiuslibet Principatus possessionem ; nimirum grati animi in populis beneficio affectis, ius gentium, spontaneum civilis assensum, suffragium denique saeculorum. Neque vero sceptrum in manibus Pontificum Episcopale eorum ministerium praepedivit. Sceptrum reapse gestabant ii ex Antecessoribus nostris, qui vitae sanctitate et in christianae Reipublicae salutem praeclaro ardentique studio praefulserunt. Iidem ipsi praeterea fuerunt, qui velut arbitri maxime ardua imperantium iurgia componendi gratia saepenumero adlecti sunt; qui insanae Regum impotentiae invictissimum pectus vincendo opposuere; qui periclitant! Italiae in adversis formidandisque eventibus Fidei thesaurum sartum tectum servarunt, atque ab ortu solis usque ad occasum christianae institutionis lucem, et humanae redemptionis propagarunt beneficia. Et si hodieque, quamvis in difficillimis asperisque temporum conditionibus versetur, inter obsequentes Nationes viam suam incedere pergit, ut nequaquam humani cuiusque praesidii defectui. Sed Gratiae coelestis auxilio, quod supremo sacerdotio christiano nunquam deest, tribuendum ducimus. Num ne Imperatorum romanorum oppugnationibus mirabile adolescentis Ecclesiae incrementum quispiam tribuat? Haec omnia ab Italis consilio atque experientia praeditis melius intelligi velimus. Haud Nobis sermo est, de iis qui sive falsis imbuti doctrinis, sive inipiae sectae vinculis obstricti viam deviam sequuntur; sed de coeteris, quibus, quamvis horum vinculorum immunes sint, neque coeci illorum dogmatum sectatores, inordinatus tamen rerum novarum amor obnubilat intellectum. Videant hi quam periculosum sit atque insanum sapientibus divinae Providentiae consiliis obsistere, et in dissidio, quod solum pessimis audacissimarum factionum propositis, praecipue vero christiani nominis hostibus prodest, pertinaciter persistere. Peninsulam nostram Apostolicae Sedi protuendae electam fuisse ex millibus, singulare prorsus privilegium fuit, ac maximum Italicae Nationis emolumentum: profecto unaquaeque italicae historiae pagina, quam bonorum copiam, quodque gloriae incrementum ex assiduis Romani Pontificatus curis Italia perceperit aperte testatur. An vero eius indoles immutata, aut efficacia immutata fuit? Humanae quidem res mutantur; sed benefica supremi Magistratus ecclesiastici virtus e Coelo est, ac semper eadem persistit : imo cum ille in terris perpetuo duraturus constitutus sit, humanitatis incessum peramanti vigilantia consequitur; neque, ut eius detractores effutiunt, iustis temporum necessitatibus, quoad licet, se conformare recusat. Si dociles Nobis aures Itali praeberent, atque ex avitis traditionibus et ex propriarum conscientia rationum vim animumque haurirent, impositum sibi a perduellibus iugum excutiendi, dulcissimam spem de hac Nobis in primis dilecta Itala terra conciperemus. At vero si contra fieri contingat, dicere piget, nonnisi nova pericula, gravioresque ruinas profecto Nobis fas esset pra enuntiare.

Apostolicam Benedictionem tibi, Eme Cardinalis, peculiari Cardinale, impertimus,

Ex Vaticano: Die VIII Octobris MDCCCXCV.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXVIII (1895-1896), pp. 196-204.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana