Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SOUTHVARCENSIS (ARUNDELLIENSIS - BRICHTELMESTUNENSIS)

*

QUIBUSDAM DISTRACTIS TERRITORIIS A DIOECESI SOUTHVARCENSI, NOVA CONDITUR DIOECESIS, «ARUNDELLIENSIS - BRICHTELMESTUNENSIS» APPELLANDA. EADEM INSUPER ECCLESIA SOUTHVARCENSIS
IN ORDINEM METROPOLITANARUM EVEHITUR.

 

Romanorum Pontificum ea semper fuit erga Anglos fideles sollicitudo, ut nihil umquam praetermiserint quod ad eorum religiosas rationes curandas animorumque salutem provehendam pertineret. Quod cum Noster etiam sit propositum, cumque venerabilis Frater Hyginus Cardinale, Archiepiscopus titulo Neptensis et in Magna Britannia Apostolicus Delegatus, esse cum fidelium bono consentaneum censuerit si, quibusdam aptius dispositis territoriis, alia conderetur ibi locorum Sedes cathedralis aliaque Sedes metropolitana, idque ut fieret, post auditos venerabiles Fratres Ioannem Carmelum S. R. E. Cardinalem Heenan, Archiepiscopum Vestmonasteriensem, atque Cyrillum Conradum Cowde- roy, Episcopum Southvarcensem, ab Apostolica Sede petierit, precibus Nos libenter concedere statuimus. De sententia ideo venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui praesunt Sacrae Congregationi Consistoriali, deque summa et apostolica Nostra auctoritate sequentia decernimus atque iubemus. A Southvarcensi dioecesi comitatus, quos dicunt, separamus vulgo Surrey et Sussex appellatos, ex iisque novam dioecesim condimus nomine Arundelliensem-Brichtelmestunensem, iisdem cingendam finibus ac comitatus, e quibus fit, lege civili in praesens terminantur. Novae dioecesis sedem episcopalem in urbe Arundellia poni statuimus, episcopalis autem magisterii cathedram in curiali tempIo ibidem exstante, Deo sacro in honorem S. Philippi Nerii, quod ad cathedralis dignitatem evehimus, cum iuribus et privilegiis propriis. Episcopo autem, praeterquam quod congrua iura facimus, obligationes etiam et officia imponimus, quae sunt cum episcopali munere coniuncta. Iubemus praeterea ut Canonicorum col1egium ad normas iuris condatur; in praesens tamen Consultores dioecesani deligantur, qui Consilio et ope Episcopo assint, a munere quidem cessaturi Canonicis constitutis. Seminaria vero, sive scilicet maius in urbe vulgo Wonersh exstans, sive minus, in urbe vulgo Mark Cross, tum novae constitutae Ecclesiae tum aliis usui erunt, donec iuxta statutas leges dioeceses ipsae sibi aliter providerint. Mensam episcopalem, quam appellant, Curiae emolumentis fiat, fidelium sponte oblatis pecuniis atque congrua bonorum parte, quae ex praescripto canonis 1500 C. I. C. ei obveniet. Sacerdotes insuper Sedi illi censeantur addicti, in cuius territorio beneficium aut officium habeant; ceteri vero clerici Seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Quod vero ad regimen attinet dioecesis, administrationem, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem aliaque id genus, sacri canones serventur. Documenta denique et acta, quae modo conditam dioecesim spectant, a Curia Southvarcensi ad Arundelliensem-Brichtelmestunensem transmittantur, in tabulario religiose custodienda. Item statuimus ut Southvarcellsis Ecclesia, a metropolitano iure Archiepiscopi Vestmonasteriensis exempta, ad metropolitanae Sedis dignitatem et gradum evehatur, condita scilicet nova provincia ecclesiastica, Southvarcensi nomine, hisce effecta Ecclesiis: Southvarcensi ipsa, tanquam metropolitana; Arundelliensi-Brichtelmestunensi, Plymuthensi et Portus Magni, tamquam suffraganeis, a suis cuiusque Sedibus metropolitanis, quibus hactenus subdebantur, seiunctis. Venerabilem praeterea Fratrem Cyrillum Conradum Cowderoy, adhuc Southvarcensem Episcopum, dignitate insignimus Archiepiscopi Metropolitae, cum iuribus et obligationibus congruis. Canonicorum simul collegium eiusdem Ecclesiae ad gradum collegii metropolitani attollimus, cum iuribus et officiis ex iure eidem obvenientibus. Mandamus denique ut hae Nostrae sub plumbo Litterae ut perficiantur curet venerabilis Frater Hyginus Cardinale, quem diximus, vel quem ille delegaverit, dummodo vir sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Si vero eo tempore quo Litterae ad effectum adducendae fuerint alius in Magna Britannia Apostolici Delegati munere fungatur, hic mandata Nostra omnia faciat. Qui autem negotium perfecerit, congrua documenta de more exaranda curet eademque, rite signata sigilloque impressa, ad Sacram Congregationem Consistorialem quam citissime mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. de Prop. fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Caesar Federici, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 260-262

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana