Index   Back Top Print

[ LA ]

  PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FODINENSIS
(MALDONADENSIS - ORIENTALIS ORAE)
*

QUIBUSDAM DISTRACTIS TERRITORIIS A DIOECESI FODINENSI,
NOVA CONDITUR SEDES CATHEDRALIS,
«MALDONADENSIS-ORIENTALIS ORAE» APPELLANDA.

 

Novas constituere ecclesiasticas circumscriptiones cum magnopere conferat ad Christi regnum amplificandum, idcirco Nos, quibus universus Christi grex commissus est, magno studio consilium probamus venerabilis Fratris Raphaëlis Forni, Archiepiscopi titulo Aeginensis et in Uruquaria Apostolici Nuntii, qui novam censuit dioecesim constituendam, fidelium scilicet ibi locorum degentium necessitatibus aptius consulendi causa. Audita ideo sententia venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui Sacrae Congregationi Consistoriali praesunt, deque summa Nostra potestate ea quae sequuntur decernimus atque iubemus. A dioecesi Fodinensi integrum territorium civilis regionis vulgo Departamento Maldonado separamus, excepto tamen territorio paroeciae Aiguà, integrumque territorium civilis regionis Rocha, excepta paroecia Lascano, ex iisque novam dioecesim condimus Maldonadensem-

Orientalis Orae appellandam, cuius hi erunt fines: ad septemtrionem, vulgo Sierra de los difuntos, Sierra Piríz, Sierra Canapé et Sierra de las animas; ad meridiem, flumen La Plata; ad orientem, flumen San Luis; ad occidentem denique, flumen Solis Grande. Novae dioecesis sacrorum Antistes sedem suam in urbe vulgo Maldonado appellata ponat, cathedram vero episcopalis magisterii in curiali templo ibidem exstante Deo sacro in honorem Sancti Ferdinandi, quod ad dignitatem sacrae aedis cathedralis attollimus cum iuribus debitis, quoadusque tamen conveniens templum struatur, quod cum cathedralis dignitate aptius congruat. Episcopo praeterea, praeterquam quod iusta iura damus, obligationes etiam imponimus, quae eius officium consequuntur. Dioecesis Maldonadensis-Orientalis Orae suffraganea sit archidioecesi Montisvidei, eiusque Praesul eiusdem archidioecesis Metropolitae, ad normam sacrorum canonum. Volumus insuper ut Canonicorum collegium condatur, iuxta leges per alias Apostolicas Litteras edendas; quoadusque vero id fieri nequeat, Consultores dioecesani deligantur, qui consilio et ope Episcopo assint; hi scilicet a munere cessabunt Canonicorum cum sit collegium constitutum. Mensam episcopalem efficient Curiae emolumenta, fidelium sponte oblata pecunia atque bona ad normam canonis 1500 C. I. C. conditae dioecesi obvenientia. Seminarium etiam struatur, iis pueris adulescentibusque recipiendis et efformandis, qui Dei instinctu ad sacerdotium vocentur; quorum autem qui meliores sive in genio sive pietate fuerint Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi. Simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum adductae fuerint, sacerdotes dioecesi illi censeantur adscripti in cuius territorio beneficium vel officium legitime habeant; ceteri vero clerici Seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Acta denique et documenta novam dioecesim respicientia a Curia Fodinensi ad Maldonadensem-Orientalis Orae transferantur, in tabulario religiose custodienda. Ad haec omnia perficienda curet venerabilis Frater Alfredus Bruniera, Archiepiscopus titulo Claudiopolitanus in Honoriade atque in praesens Apostolicus in Republica Uruquariana Nuntius, vel per se ipse vel per alium delegatum virum, qui sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exarabit atque ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittet, rite signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.

      Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card.  CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.  
Ioannes Calleri, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 561-563

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana