Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BENARES-GORAKHPUR
(BANARENSIS)

*

PRAEFECTURA DE BENARES-GORAKHPUR AD DIOECESIUM ORDINEM REDIGITUR, «BANARENSIS» APPELLANDA.

 

Quae universo hominum coetui singulae familiae, eadem cunctae Ecclesiae praestant dioeceses, e quibus, ex eorum scilicet episcopis, pretiosa supernae vitae dona atque instituta in christifideles dimanant. Laeto igitur animo id accepimus quod Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, post auditum venerabilem fratrem Mariam Iosephum Lemieux, Archiepiscopum titulo Saiditanum et Apostolicum in India Pro-Nuntium, faciendum censuit, idest ut Apostolica Praefectura de Benares-Gorakhpur in dioecesium ordinem redigeretur; quod profecto ad christianae vitae incrementum in illis regionibus haud parum prodesse confidimus. De suprema ideo atque apostolica Nostra potestate ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. Apostolicam Praefecturam de Benares-Gorakhpur ad gradum dioecesis tollimus, Banarensis nomine. Condita Sedes eiusque sacer Praesul Agraensi metropolitanae Ecclesiae eiusque Antistiti erunt obnoxii tamquam suffraganei; caput dioecesis urbs Banaras erit, in qua Episcopus cathedram figet sui magisterii, in templo videlicet Nostrae Dominae Reginae Mundi dicato, quod ad dignitatem aedis cathedralis attollimus, cum iuribus et honoribus debitis. Indulgemus autem ut, ob locorum huiusque temporis adiuncta, pro canonicorum Capitulo, consultores dioecesani ad normam iuris eligantur, qui Episcopo consilio et ope assint. Ceterum has litteras venerabilis Frater Maria Iosephus Lemieux quem diximus, fieri studebit, sive per se ipse, sive per alium, quem existimaverit, factis ad rem necessariis facultatibus. Re vero acta, idem documenta exarari faciet, quorum sincera exempia ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterununt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae apud S. Petrum, die quinto mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri

, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.

*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 12, pp. 819-820

 

© Copyright 1970

- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana