Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BASILEENSIS ET LUGANENSIS
(DE DIOECESI LUGANENSI)

*

CIRCUMSCRIPTIO ECCLESIASTICA TICINENSIS
A DIOECESI BASILEENSI SEPARATUR ATQUE DIOECESIS SUI IURIS FIT.

 

Paroecialis et Collegialis Ecclesia Luganensis a Sancto Laurentio nuncupata, Litteris apostolicis Idibus Septembris anno MDCCCLXXXVIII datis, ad effectum adducentibus sollemnem conventionem inter Legatum Apostolicae Sedis et Legatos Supremi Consilii Foederalis Helvetici, die XXVIII mensis iunii, anno MDCCCLXXXVIII initam et sollemniter ratam habitam die IV insequentis mensis Iulii, in cathedralem perpetuo erecta est et in eadem «sedes et cathedra episcopales constitutae et fundatae sunt pro uno Antistite episcopali caractere insignito, qui utpote Administrator Apostolicus Sanctae Sedis immediate subiectus, Ticinensem pagum moderaretur universum». Luganensis autern haec cathedra sic erecta et constitute, pro locorum temporumque adiunctis, servata plena paritate iurium, cathedrali Basileensi perpetuo unita est. Novissimis vero hisce temporibus Apostolica Sedes et Supremum Consilium Foederale Helveticum, maiori Ticinensis pagi animorum utilitati atque commodo providere cupientes, sollemni conventions die XXIV iulii anno MDCCCCLXVIII inita et die XXV februarii, anno MDCCCCLXXI rata habita, statuerunt de variandis statutis conventions diei primae Septembris anni MDCCCLXXXIV, ad Administrationem Apostolicam Ticinensem quod attinet, atque de separanda cathedrali Ecclesia S. Laurentii a dioecesi Basileensi. Quae cum ita sint, Nos, initam conventionem ad actum adducentes, de Nostrae apostolicae auctoritatis plenitudine eorum consensum supplentes, quatenus oporteat, quorum res intersit, circumscriptionem ecclesiasticam Ticinensem a dioecesi Basileensi separamus, ita ut tamquam dioecesis omnino sui iuris in posterum sit eiusque sacrorum Antistes Episcopus Luganensis nuncupetur. Desinet proinde inter episcopales Sedes, quas diximus, quodlibet unions vinculum; titulus Luganensis ab Episcopo Basileensi eiusque successoribus non amplius retinebitur, atque immutati erunt utriusque dioecesis termini. Titulum autem cathedralis Ecclesiae Luganensis templo S. Laurentii confirmamus, in quo Sedem atque cathedram Episcopi Luganensis collocari placet. Venerabilem vero Fratrem Iosephum Martinoli, hactenus Episcopum titulo Camplensem et eiusdem Ecclesiae Luganensis apostolicum Administratorem, Luganensi Sedi Episcopum atque Pastorem praeficimus, dato regimine omnique administratione, per has Litteras a vinculo prioris Ecclesiae Camplensis solutum. Cui onus facimus ius iurandum dandi fidelitatis erga Nos teste nempe aliquo Praesule Nobis sincerae fidei vinculo obligato. Ceterum, volumus ut has Litteras venerabilis Frater Ambrosius Marchioni, Archiepiscopus titulo Severianensis et in Confoederatione Helvetica Apostolicus Nuntius, ad exitum deducat, cum debitis facultatibus; qui poterit et alum legare, modo in ecclesiastica dignitate constitutum. Re vero acta, idem venerabilis Frater documenta exarari faciet, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta stint ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum vice praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.
 

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. C ONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, pp. 734-736

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana