Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MANILENSIS
(LIPENSIS)

*

SEPARATIS ECCLESIIS LIPENSI, LUCENENSI, INFANTENSI ATQUE CALAPANENSI A PROVINCIA ECCLESIASTICA MANILENSI,
NOVA CONDITUR, LIPENSIS COGNOMINANDA.

 

Qui summi Numinis providentia in beatissimi Petri locum successimus, apostolorum principis, sic ut ille populorum agmina gubernaturi eaque ad immortalia caelorum litora ducturi, nihil sane agendum omittimus, sive id sit magnum quid, sive parvum, modo intellegamus fidei nostrae Christique religioni propagandae aut intendendae conferre posse. Quam ob rem, cum coetus Episcoporum, sea conferentia episcopalis Insularum Philippinarum, post auditos sive Archiepiscopum Manilensem sive eius suffraganeos, proposuerit ut detracta parte de provincia ecclesiastica Manilensi nova provincia constitueretur, Nos, negotio bene reputato, consilioque petito a venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationis pro Episcopis, itemque venerabili Fratre Carmelo Rocco sententiam rogato, Archiepiscopo titulo Iustinianopolitano in Galatia et in eadem natione apostolico Nuntio, haec decernimus. A iure metropolitanae Ecclesiae Manilensis eximimus tum cathedrales Ecclesias Lipensem atque Lucenensem, tum Praelaturam Infantensem atque Vicariatum apostolicum Calapanensem. Ex quibus Ecclesiis novam provinciam ecclesiasticam creamus, Lipensem appellandam, cuius provinciae haec eadem Sedes erit caput, dignitate metropolitanae Ecclesiae. Huic nempe iura omnia facimus privilegia concedirnus, quae ceteris eiusdem ordinis Sedibus fieri consueverunt; eique reliquae Ecclesiae eiusdem provinciae, scilicet Lucenensis, Infantensis et Calapanensis erunt suffraganeae, ad normam iuris. Censemus, praeterea, ut venerabilis Frater Alexander Olalia, adhuc Episcopus Lipensis, a iurisdictione metropolitana quidem Archiepiscopi Manilensis exemptus, ad dignitatem archiepiscopalem Metropolitarum propriam evehatur, atque facultatem habeat Crucem et Pallium deferendi, postquam tamen in Consistorio hoc rite impetraverit. Ceterum quae iussimus venerabilis Frater Carmelus Rocco ad exitum perducet, factis potestatibus. Poterit autem hic alium legare, si visum fuerit cum eadem potestate. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogamus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive mane exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda exit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo secundo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Ioannes Coppa, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 8, pp. 543-544

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana