Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI FUIT*

SANCTUS PETRUS CLAVER CAELESTIS PATROUUS ELIGITUR BARRANCABERMEIENSIS DIOECESIS, IN COLUMBIA.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Qui fuit Columbianae terrae Apostolus isque Nigritarum illuc adductorum parens, S. Petrus Claver dignus in primis videtur esse, ut novae dioecesis iisdem in finibus conditae patronus et custos eligatur. Is enim «quadraginta annorum caritate ac laboribus — verba proferimus Leonis Pp. XIII, Decessoris Nostri, qui eius nomen memoriamque supremis honoribus consecravit — effecit, ut innumerabiles homines Christum agnoscerent, et in adoptionem ac hereditatem filiorum Dei reciperentur»; quocirca indefatigatam tanti viri sollertiam, sua quasi virtute, impulsuram esse putamus Barrancabermeiensis dioecesis sacros administros ad salutaria incepta alacriter aggredienda, ceterosque pariter fideles ad christianum maiorum suorum morem integra cum constanti a tenendum. Haud aliis quidem de causis Venerabilis Frater Bernardus Arango Henao, novae quam diximus iurisdictionis Episcopus idemque Ignatianae familiae filius, ut olim S. Petrus Claver, Nos rogavit, ut in gregis sibi commissi bonum profectumque eiusdem Caelitis patrocinium ediceremus. Quibus precibus benevolo animo admissis, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Petrum Claver, Confessorem, praecipuum apud Deum totius Barrancabermeiensis dioecesis caelestem Patronum confirmamus, seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioeceseon Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Augusti, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 5, p. 295

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana