Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

 PAULUS  PP. VI

EPISTULA

AD ECCLESIAM*

AD REV.MUM P. MAURITIUM QUÉGUINER, MODERATOREM GENERALEM
 SOCIETATIS PARISIENSIS MISSIONUM AD EXTERAS GENTES,
TERTIO SAECULO VOLVENTE AB EADEM SOCIETATE CONSTITUTA.

 

Dilecte fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Ad Ecclesiam, quae nunc cum maxime menti obversatur, quod Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum diligenter in eius inquirit mysterium, pertinet, ut vim vigoremque suum explicet et salutis nuntium ad quam plurimos homines perferat. Est ergo suapte natura missionalis, cuius Caput, Iesus Christus, praecepit: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae (1).

Inter Instituta vero, quae, Ecclesia iubente, moderante, hoc mandatum dominicum exsequi peculiari ratione sibi proposuerunt, Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes, cui tu, dilecte fili, praees, non obscurum obtinet locum. Quod ab ea condita tria in praesenti saecula explentur, tibi tuisque sodalibus merito praebet laetitiae causam, Nobis vero occasionem vobis gratulandi et opus per hoc temporis spatium egregie patratum eum laude agnoscendi.

Crevit ex parvo, ut fieri consuevit, Societas vestra, id est e Seminario Lutetiae Parisiorum anno MDCLXIII propter hoc tantum constituto, ut Evangelio inter ethnicos disseminando idonei pararentur praecones. Cui incepto, tunc temporis novo, Sacrum Consilium nomini christiano propagando favit, normas de re missionali edens, quas sapientissimas esse rerum usus probavit; atque adeo ab ea Sacra Congregatione vos veluti ortum ducere existimatis.

Postea, difficultatibus constanti animo evictis, Societas ista laetis est aucta incrementis, quod attinet sive ad sodalium numerum sive ad opera, quae exercentur. Amplissimam sane fruetuum copiam, Deo propitio largiente, colligere per tria haec saecula datum est vobis, quippe qui Fidem in longinquas regiones, Asiae praesertim, inferre et illatam firmare studueritis.

Hoc vero imprimis laudi est vobis habendum, quod ab ipsis Societatis initiis et ex eius instituto estis annisi, ut ex autochthonibus seligeretis, quos ad sacrum sacerdotii munus obeundum invenissetis idoneos, et ad id compararetis. Quam sagaciter, sollerter, fructuose rem eiusmodi sitis persecuti, posteriora tempora, maxime haec, quibus vitam transigimus, testantur. Ut sinceri Ecclesiae filii et Evangelii nuntii eo praeterea contendistis, ut in regionibus missionali labore excolendis viam panderetis sacrae hierarchiae rite constituendae. Nec ignoramus Christifidelium animos in patria vos incendisse ad praeclaram causam divini verbi ethnicis annuntiandi, siquidem consociatio pro missionibus preces fundentium opemque iis ferentium a vobis est instituta, quam Pius VII, Decessor Noster, approbavit, vestroque auxilio aliae provectae sunt sodalitates huiusmodi.

Vobis autem summae ducitur laudi, quod plures socii vestri sanguine effuso Fidem asseruerunt, ex quibus novem Beatorum Caelitum honoribus sunt decorati. Licet igitur haec S. Augustini verba non immerito ad eos trasferre: Mortui sunt martyres, multiplicata est magis Ecclesia, crescit per omnes gentes nomen Christi (2).

Paterna autem caritate vos complectentes, in huius anniversariae memoriae gaudiis, rogamus, ut eximiam hereditatem a maioribus traditam, integram servetis, et necessitatum horum temporum rationem habentes, quantum fieri potest, augeatis. Assidua vobis cura erit, ut Sedi Petri, cui pascendas oves Dominus commendavit, fideliter in posterum quoque inhaereatis, et Ecclesiae Sanctae gregisque Christi emolumenta, vestris etiam commodis posthabitis, consectemini.

Novimus Episcopos Galliae, in publicum Conventum congregatos, permagna vobis attulisse adiumenta usque ad aetatem, qua ea in regione facta est rerum conversio. Expedire ergo videtur, ut cum hodierno Coetu sacrorum Antistitum Galliae, qui in rem etiam missionalem cogitationes et curas intendit, agatis, quo efficientius officio pastorali vestro satisfacere possitis, nihil tamen detrahentes de oboedientia, qua estis Consilio nomini christiano propagando obstricti. Nec dubitamus, quin sacris Pastoribus earum regionum, ubi in proferendis finibus Regni Christi desudatis, deservituri sitis immutato cum studio, quod scilicet aliena commoda quaerit, propria neglegit.

Ut iam supra significavimus, pia industria vestra in Asiam, amplissimam omnium continentem, excurrit. Cuius momentum non est qui ignoret, siquidem frequentissima est incolarum numero, qui continenter accrescit, civili cultu eoque vetustissimo excellit, ingeniis ad divina proclivibus est insignis, nunc vero, novo quodam impulsu in reconditas disciplinas, artes technicas aliasque vitae utilitates vehementius fertur. Ut hae immensae spatiis regiones Ecclesiae Dei adiungantur, omni est ope allaborandum, quamvis difficultates gravissimae obstare videantur. Flammescat igitur his in saecularibus sollemnibus ardor apostolicus vester vosque adducat, ut in tanti ponderis rem vitam omnem impendatis.

Haec agentes institutum vestrum integrum servabitis vosque veros praebebitis alumnos et ministros Ecclesiae, quae vos genuit, aluit, vobis fidem habet multumque sperat de vobis: hanc matrem vestram, tamquam supernam Ierusalem sanctam civitatem Dei, honorate, diligite, praedicate (3).

Nos denique, qui per hanc epistulam faustam celebrationem istam aliquo modo participare voluimus, tibi, dilecte fili, sodalibus Societatis, cui moderaris, eiusque adiutoribus, omnibus denique, qui sollemnibus ob eam anniversariam memoriam agendis intererunt, Benedictionem Apostolicam, paternae voluntatis Nostrae testem ac supernorum munerum auspicem, libenter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die III mensis Decembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 1, pp. 23-25

(1) Marc. 16, 15.

(2) Enarr. in Ps. 40,1; P.L. 36, 454.

(3) Aug., Sermo 214, 11; P.L. 38, 1071.

 

 © Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana