Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

TIBI OCTOGESIMUM*

AD E.MUM P. D. PETRUM TIT. S. LAURENTII IN LUCINA
S. R. E. PRESB. CARDINALEM CIRIACI, SACRAE CONGREGATIONIS
CONCILII PRAEFECTUM, OCTOGESIMUM NATALEM CELEBRANTEM.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Tibi octogesimum natalem celebraturo non patimur deesse egregiae in te voluntatis Nostrae apertum pignus, quod quidem istam diem exornatiorem tibi facturum esse haud dubie putamus.

Accipe igitur flagrantissima vota Nostra, quae a Deo cuncta felicia, salutaria, vero profectui semper apta et conducibilia tibi precantur. Faustis autem ominibus interseruntur gratulationes Nostrae, quas ex animo tibi proferimus.

Remetienti enim longa decursae adhuc aetatis tuae spatia, merito tibi bonae conscientiae solacio erit multos et magni momenti tecum recensere labores, pro Ecclesia a te exanclatos, praesertim cum pontificiis legationibus fungereris in Cecoslovachia et Lusitania.

Nunc autem Cardinalis Praefectus Sacri Consilii decretis Tridentinae Synodi interpretandis, et praeter alia Praeses Pontifìcii Consilii recognoscendo Codici Iuris Canonici praepositi, antiqua virtute, subtili acie mentis, recti studio, perspicienti usu rerum ita commissa a Nobis munera persolvis, ut de adiutrice opera tua in perfunctione Apostolici officii a te praestita pares gratias agamus.

Deus, e cuius dono vivere, valere et iuste pieque operari profìciscitur, diu te servet actuosum et alacrem, suae gloriae et Ecclesiae utilitati astrictum et deditum, largitatis suae muneribus usque locupletiorem.

Haec sincero mentis affectu percupientes, tibi, Dilecte Fili Noster, et universis, qui, festiva corona, te natalia acturo circumstabunt, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XX mensis Novembris anno MCMLXV, Pontifìcatus Nostri tertio.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 14, pp. 966-967

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana