Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

POSTQUAM GRAVISSIMA*

AD E.MUM P. D. PAULUM S. R. E. CARDINALEM MARELLA, QUEM LEGATUM ELIGIT, UT CELEBRITATIBUS ET COETIBUS PRAESIDEAT PITTSBURGI HABENDIS
 A SODALITATE V. D. «CONFRATERNITY OF CHRISTIAN DOCTRINE».

 

Dilecti Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Postquam gravissima voce Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum, pastorales necessitates horum temporum agnoscens, ad Petri sepulchrum est locutum, Sodalitas seu Confraternitas a Doctrina Christiana recto consilio statuit quinquennalem Conventum suum hoc anno Pittsburgi, in urbe Pennsilvaniae, ita celebrare, ut non modo e Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus et Canadia, sed etiam ex America Latina socii ei interessent, atque e regionibus aliarum continentium delecti homines eo se conferrent.

Cum igitur eiusdem Conventus tantopere sit auctum momentum, singulari studio mentem Nostram ad eum convertimus, eo vel magis quod de re agitur saluberrima et huic aetati maxime consentanea.

Quemadmodum notum est, ista Sodalitas, quae per totam Americam feliciter est diffusa cuiusque socii sunt ex ordine laicorum, magnam vim habet ad vitam Ecclesiae eique praeclara affert auxilia, ut munus suum salvificum in mundo possit implere. Haec omnia eadem Consociatio efficit christianam doctrinam tradendo sive pueris et puellis, qui scholas non catholicas obeunt, sive adultis, intra vel extra limina Ecclesiae versantibus, qui ad cognitionem Christi eiusque mystici Corporis sunt adducendi.

Ut igitur huic eventui maior nitor accedat, te, Dilecte Fili Noster, Cardinalem Legatum eligimus, constituimus, renuntiamus, qui eisdem celebritatibus et coetibus, Nostram gerens personam, praesideas. Quoniam vero in aperto est diligentia, quam in negotiis, ad sanctam religionem pertinentibus, ponere soles, et voluntas tua erga eos, qui christianae Fidei sunt expertes, non dubitamus, quin creditum tibi officium egregie sis exsecuturus, ac fore confidimus, ut, te suadente hortante, ista Sodalitas maiore etiam cum alacritate in sua incumbat incepta eaque studeat amplificare.

Quod ei est propositum, plane congruit eum sententia praedietae universalis Synodi et ab illa nobilissimi mandati deducit rationem; haec enim Patres in Spiritu Sancto congregati edixerunt: «Omnibus ... christifidelibus onus praeclarum imponitur adlaborandi ut divinurn nuntium ab universis hominibus ubique terrarum cognoscatur et accipiatur» (1). Huc accedit quod laici frequentiores asciscantur oportet ad disseminandum verbum Dei, cum sacri ordinis ministri hic illic, pro dolor, numero non paulum imminuantur. Praeterea laici interdum facilius homines possunt attingere, quos conveniendi sacerdotibus copia non datur.

Sed eiusmodi actio apostolica, perquam opportuna, immo necessaria, ut sit fecunda et efficax, effluat necesse est ex animo cum Deo coniuncto eiusque gratia alito. Laicus enim, quemadmodum idem Concilium monet, «ex fide in divino mysterio creationis et redemptionis vivens», et, spirituali institutione rite comparatus, tantum opus aggredi debet (2). Quibus, ut liquet, adiciantur oportet auxilia humana, ad ingenii cultum, artes, rem technicam et socialem spectantia. Nominatim autem ii, qui tam bene merentis Sodalitatis proposita persequuntur, hoc monitum memoratae universalis Synodi, de apostolatu laicorum «ad homines evangelizandos et sanctificandos» agentis, prae oculis habeant: «Cum autem nostris temporibus diversi generis materialismus late ubique ... diffundatur, laici non tantum diligentius doctrinam catholicam ediscant ... sed etiam exhibeant testimonium vitae evangelicae» (3).

Pro certo habentes carissimos istius Sodalitatis socios tam salutaribus praeceptionibus ea, qua commendantur, diligentia esse obsecuturos, affirmare Nos iuvat Ecclesiam eos peculiari cum benevolentia respicere multamque spem in eorum opera collocare. Boni enim fideles sunt et ipsi quodammodo ministri Christi, ut Sanctus Augustinus exhortando asseverat: Cum ergo auditis, fratres, Dominum dicentem: Ubi ego sum, illic et minister meus erit; nolite tantummodo bonos Episcopos et clericos cogitare. Etiam vos pro modo vestro ministrate Christo, bene vivendo, eleemosynas faciendo, nomen doctrinamque eius quibus potueritis praedicando (4).

Haec animum pulsant Nostrum, cum de proximo Conventu Sodalitatis a Doctrina Christiana recogitamus. Tibi denique, Dilecte Fili Noster, et cunctis, qui eidem intererunt, Benedictionem Apostolicam, supernorum munerum auspicem Nostraeque dilectionis testem, libenter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Augusti, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 631-634

(1) Decr. de apostolatu laicorum 1, 3.

(2) Ibid. 6, 29.

(3) Ibid. 6, 31.

(4) In Ioann. Ev., 51, 12, 15; PL 35, 1768.

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana