Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. HENRICUM S. R. E. CARDINALEM PIA ET DENIEL, ARCHIEPISCOPUM TOLETANUM, QUINQUE EXPLETA LUSTRA CELEBRATURUM, EX QUO IN ILLAM ARCHIDIOECESIM
INGRESSUS EST PRAESUL.*

 

Cum nuper edocti sumus te, Dilecte Fili Noster, octogesimum natalem acturum esse, in haud exiguo concentu vocum, quae prope et procul ovantes et plaudentes tibi resonabunt, silere Nostram non patimur. Haec igitur studiosam in te Nostram voluntatem testimonio novo manifestam faciens, gratulatur tibi, quod fausta natalicia, animi et corporis usus valetudine bona, celebrabis, eaque et ominibus optimis te prosequi festinat. Quodsi retro vis respicere abs te exacti temporis spatia, causa profecto tibi est, cur egregie factorum et bene promeritorum plenos annos unum post alium uberes sacri ministerii fructibus enumeres: nam tibi meditanti et adlaboranti, pro Evangelii causa et Ecclesiae Matris et Reginae maiore emolumento et decore, in perfunctione tot munerum ac praesertim patriarchali Lisbonensi Sedi praeposito, non defuit in consilio prudentia, in opera sollertia, et, quod tibi singulari honori est, praeclaras curas adhibuisti, ut eloquentiae nitida copia et conscriptis magni aestimandis libris sempiternarum veritatum purus plenusque splendor circumfunderetur, ita ut nemo eorum qui tuae potestati parent, quantum fieri posset, caelestis doctrinae nescius, nemo indigus esset.

Deus, Nostris exoratus precibus, te diu sospitet, pastorales curas novo pietatis religionisque fructu fortunet et eam, quae tibi supererit, aetatem — hancque longam tibi percupimus — supernae gratiae solaciis et auxiliis abunde cumulet, ita ut nitentiore tibi floreat vigore virtutum et antiquis nova aggerat merita usque lucupletiora. Quod est spes, fiat res, auspice et propitia B. Virgine Maria a Fatima, quam singulari religione colis et in qua tutum collocas patrocinium.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Octobris, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 14, p. 789

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana