Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD
E.MUM P. D. ANTONIUM S. R. E. CARDINALEM CAGGIANO, ARCHIEPISCOPUM BONAËRENSEM,
OCTOGESIMUM DIEM NATALEM CELEBRANTEM.
*

 

Octogesimum celebranti natalem tibi, dilecte Fili Noster, concentui vocum multorum, qui grate erga te affecti ob accepta beneficia vel qui te probe recteque diligunt et existimant, salutariter precabuntur, Nostra quoque vota, quasi sertum imponamus, libenter proferimus.

Accipe igitur imo e pectore prompta omina, quibus a Deo bonorum omnium Auctore et Largitore tibi cuncta candida, laeta, verae felicitati tuae consentanea et apta exoptamus.

Nec patimur tibi hanc per occasionem deesse gratulationes Nostras, quibus volumus novo testimonio palam fieri, quonam opinionis iudicio te prosequamur, quam magni pendamus bene merita, quae tam diuturno temporis spatio in Christi militia et in Ecclesiae famulatu tibi collegisti.

Nam primo Rosariensi archidioecesi praepositus et Vicarius Castrensis factus pro Republica Argentina, et abhinc ferme decem annos Bonaerensis Ecclesiae Archiepiscopus, multa inter discrimina gravissima tui muneris officia prudenter, naviter, diligenter obiisti ut, optimo cuique acceptus, egregie excogitatis et factis nobilem Argentinam gentem insigniter demeritus sis. Profecto verba quae in tui honoris insigni pingenda curasti «impendam et superimpendar», perpetuo integrae fidei servando studio, et tuo adsiduo in populo ad christianam vitam excolendo labore, ad effectum rei deduxisti.

Fac igitur in institutum adprobatione dignum iter alacri constantique animo insistas, confisus lumine, auxilio, ductu abundanter effusi Spiritus amoris, fortitudinis et cunctipotentis gratiae, qua ad omnia, etiam inaccessa et ardua appetenda, valemus, et ei, cui semper hactenus te credidisti, fac maiore fiducia te credas.

Divitias autem supernae bonitatis tibi invocamus largifluas, ut, animi et corporis viribus acer, diu pergas te devovere pro Ecclesiae emolumento et decore, atque iam in terris sanctae absumptae operae praeviam inceptamque remunerationem accipias, quam amplissimam perpetuoque mansuram prospicimus et percupimus in caelestis Ierusalem sine casu et occasu fruendis aeternae pacis deliciis.

Nihil denique Nobis restat, nisi ut tibi, dilecte Fili Noster, Benedictionem Apostolicam et gregi, vigilantiae tuae commisso, «magno corde et animo volenti» (1) impertiamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Ianuarii, anno MCMLXIX, Pontificatus Nostri sexto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 3, pp. 172-173

(1) II Macch. 1, 3.

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana