Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

TANTA IN EPISCOPALI*

 AD E.MUM P. D. IOSEPHUM S. R. E. CARDINALEM SIRI, ARCHIEPISCOPUM IANUENSEM, QUINQUE CONDENTEM LUSTRA
AB EPISCOPALI SUSCEPTA ORDINATIONE.

 

Tanta in episcopali ordine est dignitas, tanta est in fastigio sacerdotii amplitudo, ut haec rite aestimanda esse videatur inter summa beneficia, quae Ecclesiae suae in terris peregrinanti divinus Auctor et Custos attribuit. Huius caelestis benefacti secum reputantes granditatem et pretium, peropportune quidem clerus et christifideles Ianuensis archidioecesis, festiva corona, circumsaepient te, Venerabilis Frater Noster, qui religiosa cum observantia mox cum iis celebrabis vicesimam quintam anniversariam memoriam illius diei, a te semper singulari recordatione culti, quo, episcopali ordinatione suscepta, accensitus es primoribus et ducibus populi Dei. Tam faustum eventum, quo mox frueris, nolumus Nos silentio praeterire, immo vero, gratulantium chorum quasi praeeuntes, communi laetitiae Nostram miscentes, flagrantia vota tibi proferimus, quae scito ex animo profisci et a Datore omnium bonorum quidquid est prosperum, felix, congruenter optandum et perfectum percupimus. Magnis vero precationibus ea confirmamus, quae bene ominantibus verbis, tibi et secundis rebus tuis exoptamus. Simul autem valde oportet, hanc pulcherrimam nacti occasionem, de pastorali munere scite et fructuose hactenus gesto tibi gratulemur.

Namque in tam longo emenso itinere, Ianuae primo Auxiliaris Antistes, postea Archiepiscopus, praeclara ob merita deinceps Purpuratorum Patrum Collegio ascitus, perpetuo religionis studio, acerrimo ingenio, theologiae et penitioris philosophiae scientia et editis operibus illustris, de Ecclesiae deque christianae humanitatis honore et incremento egregie meritus es, atque in praesens maiora quoque et utiliora de viribus tuis in vario discrimine rerum; in quo versamur, haud fallaci spe spondes.

Nunc autem, quasi in decursae aetatis statione consistens, fac novam alacritatem, novas vires sumas, proposita digna laude firmius constabilias, secure fretus multiformi gratia Iesu Christi, summi Sacerdotis, aeternique Regis. Quocirca sollertis pastoris partes agens, ad instruendum eloquio et exemplis vitae, ad docendum, ad luctandum pro sanctissima catholicae fidei causa ut magis magisque valeas, invocato supernae sapientiae radio et auxilio, saepius referre ad te contende et stude divinorum librorum ignita effata: «Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitae meae: a quo trepidabo?» (1). Ipse est «exaltans animam, illuminans oculos, dans sanitatem et vitam et benedictionem» (2). «Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion» (3).

Haec imo a pectore ominatis, nihil reliqui denique Nobis est, nisi ut Tibi, auxiliari tuo, Clero et Christi ovibus, quarum emolumento vigil prospicis, Apostolicam Benedictionem, caritatis Nostrae pignus et auspicem, libentissime impertiamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Aprilis, anno MCMLXIX, Pontificatus Nostri sexto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 7, pp. 448-449

(1) Ps. 26, 1.

(2) Eccli. 34, 20.

(3) Ps. 72, 28.

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana