Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD FRANCISCUM TOMASEK
ADMINISTRATOREM APOSTOLICUM PRAGENSEM,
MILLESIMO EXACTO ANNO
EX QUO EA ECCLESIA CONDITA EST

QUAMVIS RELIGIOSUM

 

Venerabilis Frater,
salutem et Apostolicam Benedictionem!

Quamvis religiosum animum semper oporteat beneficia praedicare divina, ut laudando eo accepta referantur dona, ubi habuerint principium, instantior tamen est causa Deo gratias agendi, cum Ecclesiae ipsae certis temporibus sollemniore ritu ortus sui recolunt memoriam. Quod sane pertinet ad inclitam Pragensem Ecclesiam, propterea quod mox mille transactos annos, te auspice, Venerabilis Frater, commemorabit, ex quo a Decessore Nostro Benedicto VI f. r., anno scilicet DCCCCLXXIII, condita est.

Paterno caritatis affectu, quo vos complectimur, vehementer movemur, ut in gaudii Vestri partem veniamus, eo quidem consilio, ut per hanc Epistulam vox Nostra tamquam praesens vobis gratulabunda resonet, vosque in fide et Sanctis susceptis propositis roboret atque confirmet.

Ecclesiasticorum annalium memoriam replicantibus prorsus patet, quam providus ac salutifer fuerit conditae istius sedis eventus, Christi Evangelio atque rei civili ipsi summopere profuturus. Siquidem — quod sane vestrae imperiturae vertitur laudi — pretiosa illa spiritualis hereditas, quae Slavorum gentibus a Sanctis Cyrillo et Methodio tradita est, non solum apud vos sacra fuit, verum etiam praeclaris auctibus floruit sive intra, sive extra ecclesiasticae istius dicionis fines. Consilium sane Nobis non est Pragensis archidioecesis glorias in recordationem nunc revocare, cum eae alte in animis vestris insideant. Meminisse tamen iuvat pulcherrimos sanctitudinis flores ex Ecclesia vestra editos, S. Adalbertum in primis dicimus et S. Ioannem Nepomucenum; studiorum civilisque cultus incrementa feliciter apud vos, Ecclesia auspice, suscepta; firmissima catholicae fidelitatis atque obsequii erga Apostolicam Sedem testimonia per omne tempus istic exhibita, etiam inter graviora rerum discrimina; denique longam insignium sollertiumque Pastorum seriem, quorum intrepida fides et invicta animi fortitudo non minus universam Ecclesiam, quam patriam vestram nitido adhuc lumine illustrant.

Habetis, igitur, cur Summo Deo, a quo bona cuncta procedunt, immortales referatis gratias; habetis, cur nascentis Ecclesiae vestrae primordia commoto ac religiosissimo animo recensentes, christianae fidei propositum fortiter insistatis, eiusque salutaria praecepta in moribus et institutis, sive singulorum, sive familiarum, sive societatis, profiteamini. Fides, enim, «sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium» (Hebr. 11, 1), dum ore profertur, in actionem etiam vitae sese extendat oportet, ut egregie scribit S. Augustinus: «Non solum vox tua sonet laudes Dei, sed opera tua concordent cum voce tua. Cum voce cantaveris, silebis aliquando: vita sic canta, ut numquam sileas» (Enarr. in Ps. 146).

Quare multum cupientes, ut, supernae gratiae munere, ex statis celebritatibus opimam bonis fructibus colligatis messem, enixas Deo preces admovemus, ut, patrum vestrorum hereditate sancte servata, Ecclesia vestra pleniore vitae ubertate floreat. Hinc incitamentum haurite ad christianae renovationis opus perficiendum, a Concilio Vaticano II inchoatum, in quod laudabiliter incumbitis; sensus fraternitatis inter vos emergat; stabilior firmetur ecclesiasticae disciplinae robur; crescant sacerdotii candidatorum numerus et virtus; morum sanctitas exornet domesticos convictus; magis magisque solidentur arcta vincula, quae vos cum Petri Cathedra coniungunt. Qua profecto agendi ratione, et vestrorum maiorum exempla imitabimini et vestra Ecclesia novam aetatem, priore plane dignam, feliciter ingredietur.

Propitia vobis adsit Beatissima Virgo Maria, quam in templis «Svatá Hora» et «Stará Boleslav» tamquam vestrarum gentium palladium columenque impense colitis, et in qua sita fiducia numquam in vacuum cecidit; adsint caelestes Patroni S. Venceslaus et S. Ioannes Nepomucenus, ut supernis semper solaciis abundetis «instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Iesu» (Col. 2, 2).

Quarum gratiarum auspicium Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis Frater, universis archidioecesis sacerdotibus, religiosis viris, sanctimonialibus cunctoque dilectissimo christiano populo peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Aprilis, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana