Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
ADMICHAËLEM S.R.E.
CARDINALEM PELLEGRINO,
TAURINENSEM ARCHIEPISCOPUM,
DECEM A SUSCEPTO SACERDOTIO
CONDENTEM LUSTRA

 

Cum consentaneum sit ut Nos, qui in Dei Ecclesia Patris ac Pastoris munere fungimur, christifidelium ac praesertim sacrorum Praesulum laeta fausta participemus, libenter audivimus te propediem decem sacerdotii lustra completurum esse, atque facere non possumus quin, hac oblata occasione, has Litteras tibi demus, ut sensus Nostros palam aperiamus tibique ex animo gratulemur. Christi enim sacerdotium aestimandum est inter summa beneficia, quae Ecclesiae suae in terris peregrinanti divinus Auctor et Custos attribuit: nam sacerdos «ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis» (Hebr. 5, 1).

Consideranti tecum a longinquo illo primordio usque ad praesentem diem res a te gestas, est causa profecto, cur de acceptis sine numero caelestibus beneficiis Deo gratias agas; habes certe cur ad te referas Davidicum illud effatum: «Multa fecisti tu, Domine, Deus meus, mirabilia tua, et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi» (Ps. 39, 6. 27). Quapropter dulce est Nobis festis celebrationibus et coetibus gratulando et bene ominando quasi sertum imponere.

In praesens tibi magnis precibus invocamus et poscimus in te Spiritum sapientiae et intellegentiae, ut semper «sit tibi cogitatus Dei et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi» (Sir. 9, 23). «Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant» (Tob. 4, 20). Quod quidem prosperrime fiet in maius emolumentum et decus istius Taurinensis Ecclesiae, quam Nos valde diligimus, si rationes, quae cum concordi et recto voluntatum concentu ineundae sunt, fuerint semitae pulchrae, semitae iustae pace exornatae. Ceterum semper apta et consentanea sonant praeclari scriptoris salubria praecepta: «Age quod agis: fideliter labora in vinea mea; ego ero merces tua. Scribe, lege, canta, geme, tace, ora, sustine viriliter contraria: digna est his omnibus et maioribus proeliis vita aeterna» (De Imit. Christi, III, cap. 47).

Ita ut digne te geras, quemadmodum decet Episcopum, recte docendi et vivendi magistrum et ducem, veritatis preconem, adsiduo nisu tibi imperare fac studeas longum per aevum, potioribus usque donis opimum. Haec tandem rogamus tibi ut affatim contingant per Apostolicam Nostram Benedictionem, quam amantissime tibimet ipsi transmittimus atque Auxiliaribus tuis, iisque omnibus qui sollemnibus, ob huiusmodi iubilaeum tuum agendis, intererunt.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Augusti, anno MCMLXXV, Pontificatus Nostri tertio decimo.

PAULUS PP. VI



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana