Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

PECULIARES IUS*

DE ALTARIS PONTIFICII USU IN PATRIARCHALIBUS BASILICIS ROMANIS.

 

Peculiare ius, quo sive Romae sive Asisii in Basilicis Patriarchalibus altaris Pontificii usus regitur, plane indicat quae praecipui honoris significationes sint illis Basilicis habendae, ex eo quod ad Summum Pontificem proprio quodam titulo pertinent.

Ex quo singulari iure, ut inter omnes constat, ad harum Basilicarum altare primarium unus Summus Pontifex Sacrum facere potest; nemini vero alii hoc licet, nisi ex ipsius Pontificis venia (l).

Hoc autem privilegium ex vetere eo usu natum esse videtur, pro quo uni Episcopo attribuebatur princeps sacrae aedis altare, ubi exstabat ipsius Episcopi cathedra; ob eam scilicet causam, ut palam ostenderetur, omnes dioecesis christifideles et in unam convenire fidem, et uni adhaerere Pastori, et uni circumfundi altari; iuxta illud S. Ignatii Anthiocheni: una enim est caro Domini nostri Iesu Christi, et unus calix in unitatem sanguinis ipsius, unum altare, sicut unus episcopus cum presbyterio et diaconis, conservis meis (2).

Ex longa consuetudine, Romae uni Summo Pontifici altari a Basilicarum addicebantur, quae ad Patriarchium, hoc est ad sedem Summi Pontificis, pertinebant, quaeque in litteratis monumentis mediae, quam vocant, aetatis etiam Patriarchatus nomine designabantur (3).

Quae tamen disciplina non erat initio perinde gravis, ut nostris hisce diebus. Etenim saeculo V Decessor Noster f. r. Simplicius constituit, ut, in Basilicis S. Petri, S. Pauli et S. Laurentii, Presbyteri Titulorum certarum regionum Urbis per hebdomadam sacros ritus conficerent (4); quod postea etiam quoad Basilicam S. Mariae Maioris factum esse scimus. Constat praeterea iam saeculo IX divinum cultum, ita ordinatum ut diximus, a VII Cardinalibus Presbyteris in unaquaque IV Basilicarum Patriarchalium peragi consuevisse (5). In Basilica autem Lateranensi hos sacros hebdomadales ritus, ad medium saeculum VIII, obibant VII Cardinales Episcopi, sedibus praepositi, quae proxime ad Romam adiacebant. Quibus Decessor Noster b. m. Stephanus III illud quoque munus detulit, ut singulis diebus dominicis super altare S. Petri Sacris operarentur (6).

Sed postea, rerum temporumque adiunctis mutatis, factum est pedetemptim, ut disciplina, ex qua altaris Pontificii usus uni Summo Pontifici servabatur, severius exigeretur, eamque ad ultimum haberet iuris formulam, quam Decessor Noster f. r. Benedictus XIV statuit (7), quamque Codex Iuris Canonici assumpsit.

Attamen nunc res ac tempus a Nobis postulare videntur, ut in Patriarchalibus Basilicis Romanis huic privilegio laxamentum quoddam demus. Primum enim opportunum putamus, sollemnioribus Ecclesiae diebus festis, cum scilicet frequentior est christiani populi in templum concursus, in hisce Basilicis Sacrum peragi loco elato et centrali; ita nempe ut, ad Concilii Oecumenici Vaticani II optata, altare revera centrum sit, qua totius congregationis fidelium attentio sponte convertatur (8). Deinde nostro hoc tempore Romae saepenumero catholicorum congressiones vel conventus varias ob causas habentur, quibus, ut plurimum, magna hominum multitudo interest; qui fere saltem semel, in aedem sacram, ingentis numeri capacem, coguntur, ut divinis assistant. Praeterea hodie Romam frequentiores quam antea, pietatis causa, confluunt undique terrarum christianorum turmae; quibus, cum in primis optent Patriarchales Basilicas invisere et Sacris ibidem interesse, opus est bene patentem aram parare.

Quapropter, aliquid de vigente lege immutantes, concedimus, ut ad altare Pontificium, praeterquam a Romano Pontifice, ab aliis etiam Eucharisticum Sacrificium confici possit, his tamen modis statutis:

1. Ut patet, nulla de hac re concessio impertietur, ad eam Basilicam et ad eum diem quod attinet, in quibus ipse Summus Pontifex sacris operari statuerit.

Quod cum, perspicuas ob rationes, in Basilica Petriana crebrius evenire possit, venia idcirco rarius dabitur Sacrum peragendi ad altare Pontificium huius Basilicae.

2. Nostra huiuscemodi concessio ad Patriarchales tantum Basilicas spectat, quae Romae sunt: hoc est, ad Archibasilicam Lateranensem, et ad Basilicas S. Petri, S. Pauli, S. Mariae Maioris, S. Laurentii extra moenia.

3. Hac concessione frui dumtaxat poterunt:

a) In sua quisque Basilica, Cardinalis Basilicae Archipresbyter, aut eo ab Urbe absente vel impedito, Episcopus eius vices gerens, vel ab eo delegatus;

b) In Archibasilica Lateranensi, Cardinalis in Urbe Vicarius, vel Episcopus eius vices gerens;

c) In Basilica S. Pauli, Abbas eidem templo praepositus;

d) In Basilica S. Laurentii extra moenia, Abbas Commendatarius, quem vocant;

e) In qualibet Patriarchali Basilica Romana, Episcopus quicumque magnum peregrinorum numerum ducit;

f) Ad has Patriarchales Basilicas Romanas quod spectat, est Nobis in animo privilegiis nullo modo derogare, quibus, certis diebus festis, Praelati quidam iam fruuntur.

4. Causa, ob quam huiusmodi venia datur, in frequentissimo fidelium concursu semper ponenda est: sive ob sollemnes Ecclesiae dies festos primae classis; sive ob congressiones et conventus, varia de causa actos; sive ob numerosam peregrinationem, Romam ductam.

5. Ne autem concessiones superveniant concessionibus, necessarium arbitramur, eas tantummodo ab eo Viro tribui, qui Basilicae Patriarchali moderetur.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Februarii, anno MDCCCCLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, pp. 119-122

(1) Cfr. C. I. C. can. 823, § 3. 2

(2) Ad Phil. 4; cfr. etiam Ad Magn. 7; et Ad Smyrn. 8.

(3) Cfr. Descriptio Lateranensis Ecclesiae, cap. 9, ed. R. Valentlnl-G. Zucchetti. Codice Topografico della città di Roma, III, Roma 1946, p. 344.

(4) Cfr. Liber Pontificalis, L. Duchesne, I, Parisiis 1886, p. 249.

(5) Cfr. lib. comm. Descriptio Lateranensis Ecclesiae.

(6) Cfr. lib. comm. Liber Pontificalis, p. 478.

(7) Cfr. Fontes Codicis Iuris Canonici.

(8) Instructio ad executionem Constitutionis de Sacra Liturgia recte ordinanda, die 26 Sept. a. 1964 edita, n. 91.

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana